rua
de rua Sancti Jacobi [sc. Burdegale ]
ruta domestica, rua,rue
Quicquid infra civitatem et in suburbio civitatis habebant, id est illas Ruas omnes
tam intrinsecus civitatis, quam extrinsecus, vineas quoque et agros, etc. Vita
Aldrici Episcopi Cenoman. num. 30. In illa Rua ultra fluvium Sartæ duo (mansionalia) fecit, in illa Rua
S. Vincentii unum, etc. Vide an idem sit, Ruë, Platea, de qua voce agimus in Ruga.
Rue, Platea, vicus, via, liquet ex aliis locis bene multis, ubi
Ruasumitur hac notione :
Rua S. Germaniet
Via S. Germanipromiscue legitur in Præcepto Caroli C. de novo ponte civitatis Paris. ann. 870. apud Baluz. tom. 2. Capitularium col. 1491. Charta S. Vincentii Cenoman. :
Quidam homo
nomine Haimo quoddam cubiculum tenebat de S. Vincentio in Ruam Haraldi, de quo duos
denarios de censu reddebat. Chartularium ejusd. S. Vincentii fol. 90 :
Domum autem furni faciet Annotus usque ad Ruam. Charta ann. 1142. ex
Archivo Civitatis Massil. : Commune Massiliæ habeat..... unam Ruam, de qua omnes
domus et possessiones sint ipsius Communis in perpetuum. Charta Guidonis Abbatis
Insulæ Barbaræ ann. 1200. tom. 1. Maceriarum ejusd. Cœnobii pag. 129 : Prout banna
protenduntur a parte del Chastellar usque ad viam Ruæ de Sachetans descendendo per
magnum iter usque ad Sagonam, et ab alia parte a Rua de Sachetans, etc. Charta
ann. 1258. tom. 1. Chartularii S. Vandregesili pag. 935 : Recepi ad feodi
firmam.... masuram integre cum ædificiis.... extensam in longo a Rua usque ad
Sequanam. Rursum occurrit ibidem pag. 536. Charta ann. 1285. e Chartulario
Monasterii S. Johannis Angeriac. pag. 272 : Et ipsam (portam) si facimus de
licentia dicti Senescalli in muro dictæ villæ in Rua Putei parvi, etc.
Obituarium S. Geraldi Lemovic. f. 34 : Joannes de la Faya legavit quinque solidos
supra domum Luciæ de Axia sitam in Rua Torta. Computus Grasivod. ann. 1337 :
Recepit in denarios censuales de censu bancarum Mali Consilii, censu Ruæ
Chalnesiæ, etc. Charta ann. 1519 : Petrus Aureys, dit Micheu, commorans
in Rua de Arbore picta, confitetur, etc. Statuta Vercell. lib. 7. fol. 151.
recto : Superstites viarum teneantur ita facere aptari viam, quod aqua Rue prope
Ecclesiam S. Bonati decurrat usque ad portam novam. Aliud est Ruin Charta Gallica ann. 1396. e Chartulario S. Vandregesili tom. 2. pag. 1725 :
Une
piece de terre ou jardin... assis en ladite ville de Rony, tenant d'une part audit
Prioré et d'autre part au Ru de la ville dudit Rony. Ubi voce
RuRivulum intelligo seu Canaliculum e rivo deductum, quem etiamnum
Ruappellamus, a Rivo, ut quidam volunt ; vel a Græco
Ritha, Torrens juxta Lipsium.
Rua orba, vulgo
Concessit...... totam illam plateam et solum,
quod est in capite Ruæ orbæ. Verum alia notione accipienda videtur hæc eadem vox
in Actis episc. Cenoman. a Cangio laudatis, ut et in Sentent. Henr. de Causanc. senesc.
Vascon. ann. 1263 : Quod si aliquis de castro Ruis et burgis, aut de tota
castellania Blaviensi moriatur, etc. Ubi villulæ a castro dependentes, Gall.