sagium
Insuper quod anno singulo, dum vita fuerit eidem, a
Republica Peyræ suscipiat eum pecuniæ numerum, quem ipso stantes loco, perperos centum
ad Peyræ Sagium nominant.Ita quod per totum annum completum summatim sunt libræ 39. et sex unciæ, cum 4.
Sagiis, cuilibet prædictorum.Panis vero communis et quotidianus esse poterit secundum diversarum
Ecclesiarum facultates cum Sagio, vel cum cribro. Vide Sagum
2.Raymundus D. G. comes Tolosæ
tradidit, concessit et commendavit Arnaldo Trunus cambiatori Sagium illius monetæ
Tolosanorum quomodo factura est, pro tenere illud Sagium suprascriptum, quantum eidem
dom. comiti placuerit ; et ibi dictus Arnaldus Trunus recepit prædictum Sagium ab eodem
dom. comite suprascripto, promittens, præstito corporaliter juramento,.... se tenere
legitime et fideliter prædictum Sagium.... ad pondus de xvij. solidis. Chartæ
hujus mentio fit in Invent. Chart. reg. ann. 1482. fol. 184. v° : Littera per quam
comes Tholosæ tradidit Sagium monetæ Arnaldo Trunno. De anno 1240. Vide supra
Sagiator.