sarantasmum
Saracenismum, vel
Saracenicum; certe videtur esse Panni genus Saracenici operis, seu aulæum Saracenicum,
Sarrasinoisnostris quibus magno habetur in pretio. Johannes Diac. de Eccles. Lateran. apud Mabill. tom. 2. Musei Ital. pag. 568 :
Inde non post multum Sarantasmum optimum ad altaris
ornamentum (obtulit Lucius II. PP.) Infra : Tarantasmum ad cooperimentum
altaris. Ubi leg. Sarantasmum. Ibidem pag. 570 :
Post aliquantum
temporis intervallum obtulit (Anastasius IV. PP.) ...... Sarantasmum unum
præclarum et optimum. Vide Saraca et
Scaramanga.