scacci
Scaccorumludus,
le jeu des Echecs, sic appellatus a voce Arabica vel Persica
Scach, quæ Regem sonat, quod præcipua Scaccorum, uti vocant, persona, Rex sit, quod a nobis observatum in Notis ad Joinvillam pag. 59. et ad Alexiadem pag. 383. 384. quamquam non desunt, qui a Germanico
Scach, i. latro, de quo mox, dictum putant, ut sit
latrunculorumludus, quem eumdem esse cum ludo scachorum viri docti existimant, ex Ovid.
sive latrocinii sub
imagine calculus ibit. Salmasius vero ad Hist. Aug. pag. 459. ait, ScachiosItalos et Gallos hodie vocare ludum latrunculorum, voce a
calculisdetorta. Hunc expende si lubet.
Echeiset præsertim Carolum de Aquino in Lex milit. v.
Latrunculi.
Aleæ, Scaci, veloces cursus equorum flexis in frenum gyris non
defuerunt. Petrus Damian. lib. 1. Ep. 10 : Venatus, aucupium, alearum
insuper furiæ, vel Scachorum, quæ nimirum de toto quidem sacerdote exhibent
mimum. Et mox : Ille autem ex diversitatè nominum, defensionis sibi faciens
scutum, ait : Aliud Scachum
esse, aliud aleam. Aleas ergo auctoritas illa prohibuit, Scachos vero
tacendo concessit, etc. Historia Transl. S. Stremonii in Actis SS.
Benedictinorum sæculo 3 : Ubi pro reverentia B. Martyris plurima reliquit insignia,
scilicet Scachos crystallinos, et lapides pretiosos, et auri plurimum. Edit.
cachos, ubi
caucosemendat vir doctissimus ; sed vox
scachos, magis arridet. S. Bernardus in Exhort. ad Milites Templi cap. 4 :
Scacos et aleas
detestantur. Matth. Westmonaster. ann. 1106 : Liceret etiam ei ad Scaccos
et aleas ludere. Odo Episcopus Parisiensis in Præceptis Synodal. § 29 :
Ne (Clerici) in suis domibus habeant Scaccos, aleas, vel decios,
omnino prohibetur.
Vir nobilis dominus Rizardus de Camino,.... dum more Nobilium Scachis
luderet pro solutio, etc. Chron. Tarvis. apud eumd. tom. 19. col. 801 :
Tamberlanus suo in papilione tunc forte conludebat ad Scacchos,
etc.
Est alius ludus Scacorum, ludus Ulyssis,
Ludus Trojana quem fecit in obsidione,
Ne vel tæderet proceres in tempore treugæ,
Vel belli, si qui pro vulneribus remanerent
In castris : ludus qui castris assimilatur,
Inventor cujus jure laudandus in illo est,
Sed caussam laudis non advertunt nisi pauci.
Infra, de scacorum personis :
Sex species saltus exercent, sex quoque Scaci,
Miles, et Alphinus, Roccus, Rex, Virgo, Pedesque,
In Campum primum de sex istis saliunt tres,
Rex, pedes et Virgo : Pedes in rectum salit, atque
Virgo per obliquum, Rex saltu gaudet utroque,
Ante retroque tamen tam Rex quam Virgo moventur
Ante Pedes solum ; capiens obliquus in ante ;
Cum tamen ad metam stadii percurrerit, extunc
Sicut Virgo salit. In campum vero secundum
Tres alii saliunt, in rectum Roccus, eique
Soli concessum est ultra citraque salire,
Oblique salit Alphinus, sed Miles utrinque
Saltum componit.
MS :
Puisque des Eschés me souvient,
Se tu riens en sés : il convient
Que cil soit roys que l'en fet have,
Quant tuit si homme sont esclave,
Si qu'il se voit seus en la place
Ne ni voit chose qu'il i place ;
Ains s'enfuit por ses ennemis
Qui l'ont en tel povreté mis :
L'en ne peut autre homme haver,
Ce sevent tuit large et aver.
Car ainssint le dit Estalus
Qui des Eschés controuva l'us
Quant il traitoit d'arimetique.
Sed et observo personas scacarii familiamvocari in Aresto Paris. 9. Maii ann. 1320 :
Item unum Scacarium de jaspide et calsidonio cum familia, videlicet una
parte de jaspide, et alia parte de cristallo. MS :
Puis aprist il as tables et à Eschas jouer.
Infra :
Et si nos mostreras des Eschax et des dez.
Jacobus Hemricurtius in Speculo Hasbanico pag. 6 : Joweir aux Eskas et ez
Tables, etc.Iste Wiboldus Cameracensis episcopus ludum
alearum, cui suis diebus clerici valde fuerant dediti, tesseris quibusdam concordiam
virtutum concernentibus, felici subtilitate commutavit. Quæ rursum sic narrantur
in altero Chron. MS : Wyboldus, vir tam ecclesiasticis quam jocularibus disciplinis
satis imbutus, ludum regularem clericis aleæ amatoribus artificiose composuit, quo se exercentes in charitate vitia vincere assuescerent et jurgiosam
aleam refugerent. Scacorum vero tabula et personæ ita describuntur in Poem.
Alex. MS. part. 2 :
Li Eschequier est tel, onques mieudre ne fu :
Les lices sont d'or fin à trifoire fondu,
Li paon d'esmeraudes vertes com pré herbu,
Li autres de rubis vermaus com ardant fu ;
Roy, fierce, chevalier, auffin, roc et cornu
Furent fet de saphir, et si ot or molu ;
Li autre de topace, o toute lor vertu :
Moult sont bel à veoir drecié et espandu.
scacisluditur, alternis quadris albi ac nigri coloris distincta, vel ludus ipse scacorum, nostris
Ludo Scacarii intentus. Liber de
Miraculis S. Fidis c. 19 : Tabulam Scacorum ibi pendentem, etc. Thwroczius
in Carolo Rege Hungar. cap. 97 : Et una tabula pro Scacis mirabili.
Eodem anno Johannes Presbyter de Rubroch cum talis ludens ad aleas nescio seu
ad Scacos,... alapam magnam in maxilla recipiens super Scacarium vel alearum tabulam
recidit, etc.Et post illos veniebant sex Comites portantes
unum Scacarium, supra quod posita erant insignia regalia et vestes. Idem
Bromptonus pag. 1245 : Pelves, utres, et Scacaria, ollas argenteas, et candelabra,
etc.
Schachierscacarium vocat MS :
A un Schachier d'or et d'argent
Jue o suen chevalier.
Vide Scacatus.Item. Causæ disfinitæ in Scacario Rothomag. ad nostrum Parlamentum Parisius
nullatenus deferantur.L'en apele Eschequier assemblée de hautes justices
auxquiex il appartient à corrigier et à amender ou à fere amender tout çen que les
Baillis et les autres meneurs justiciers ont malement jugié, et doivent rendre à chescun
son droit sans delai, et tient à bien poi aussi grande fermeté comme de la bouche du
Prince, etc. Nous apelon solempnel jugement çen qui est jugié par acort en plein
Eschequier, etc. Matth. Paris. ann. 1231 : Proposuit etiam quod Episcopi
quidam ejus suffraganei, neglecta pastorali cura, sedebant ad Scaccarium, laïcas causas
exercentes, et judicia sanguinis exercentes.Justitiarii superioresdicuntur
Scacarii Magistri, in Leg. Normann. apud Ludewig. tom. 7. Reliq. MSS. pag. 154 :
Notandum siquidem est, quod justitiariorum
quidam sint superiores, quidam inferiores. Superiores sunt qui ab ipso Duce sunt
constituti ad gerendum curam terre, immediate sub ipso Principe eis commisse, curam et
custodiam gerentes, ut Magistri Scacarii et Baillivi.Scacaria, primum ad Pascha, alterum
Alias autem xl. libras annui redditus nobis
reddent in duobus scacariis, videlicet in Scacario Paschæ xx. libras, et in
Scacario S. Michaelis xx. libras.Præterea propter
commodum subditorum nostrorum, et expeditionem causarum, proponimus ordinare, quod duo
Parlamenta Parisius et duo Scaccaria Rotomagi, Diesque Trecenses, bis tenebuntur in
anno. Utriusque Scacarii passim mentio fit in veteribus Chartis. Vide Monasticum
Anglic. tom. 2. pag. 90. 450. etc. Aresto ann. 1279 : Pronunciatum fuit quod
Episcopi Normanniæ non tenentur venire ad Scacaria, nisi sponte venire voluerint, vel
fuerint ex parte Regis mandati, in Regesto Parlament. B. fol. 52. Erectum porro
fuit postmodum ScacariumNormanniæ in Parlamentum Rotomagi. Vide tom. 2. Monastici Anglic. pag. 995.
Parlamentum.
The Eschecquier, vel
checker, vulgo
Habet etiam Rex
Curiam suam et justitiarios suos in Scacario apud Westmonasterium residentes, cujus loci
Capitalis est Thesaurarius,.... ipse namque principaliter oneratur de omnibus loca
Scacariorum tangentibus, et præcipue de exitibus, receptis, et compotis omnium ibidem
computantium. Matth. Westmonast. ann. 1209 : Amotum est Scacarium a
Westmonasterio usque Northamptonam per Regem, in odium Londoniensium, usque ad
Natalem. Thomas Walsinghamus ann. 1305 : Cumque venisset Eboracum, jussit
sessionem justitiariorum, qui dicuntur de Banco, et Scacarium, quæ jam septennio
manserat Eboraci, Londonias ad antiquum locum transferri. Neque tantum de rebus
fiscalibus cognoscunt Scacarii Anglici judices, quos Barones Scacariivocant, sed etiam de feodis, juribus, et libertatibus regni : præterea de
querelis conquerentium de
Vicecomitibus, Escaetoribus, Ballivis, et aliis ministris Regis præsentibus
existentibus, de personalibus injuriis civilibus, præterquam de falsis judiciis, ut
est in Fleta lib. 2. cap. 27. § 4. ubi varii officiarii Scacariirecensentur, de quorum officiis ac muniis agit, nempe,
Thesaurarius, Cancellarius, Barones Scacarii,
Clericus Regis, duo Camerarii, constabularii et Marescalli, Clerici scriptores
rotulorum, Miles argentarius, etc. Sed et idem auctor Fletæ docet Scacariumistud Anglicum bis in anno teneri, in Paschate, et festo S. Michaelis, quo tempore Vicecomites computa sua reddere tenentur : de quibus Glanvilla lib. 7. cap. 10. et Statuta Roberti III. Regis Scotiæ cap. 26. Vide Barones Scacarii, et quæ observat Watsius ad pag. 278. Matthæi Paris.
Schaquir, eo sensu, occurrit in Chartul. Henr. V. et Henr. VI. reg. Angl. ex Cod. reg. 8387. 4. fol. 87. r°.
Et ibi ipsi Reges redditum mille marcarum
argenti
ad Scacarium Angliæ recipiendum, quem prædicto Comiti dederant, cartis
suis inde sibi confectis, plenarie confirmarunt.
Item, dominus Lodovicus reddat domino Regi
rotulos de Scacario, cartas Judæorum,.... et omnia alia scripta de Scacario quod
habet, bona fide.Et dedit
illis quolibet anno de Scacario suo percipiendas, uni 500. alii 600. marcas.
Monasticum Anglic. tom. 2. pag. 558 : Similiter si aliquis hominum suorum sit
amerciatus erga nos, vel ballivos nostros, pro quacunque causa vel delicto, vel
satisfacto merciæ et merciamenta pecuniæ sint collecta, et in una bursa ad Scacarium
nostrum portata, etc. Adde pag. 812. Fletam lib. 2. cap. 24. § 2. Littletonem.
sect. 153. etc.Scacarium, ut discimus ex veteri Chartul. Normanniæ fol. 190 :
Isti autem (juratores) colligent focagium de
hominibus Templariorum et Hospitalium, et similiter afferent ad Baillivios Regis ; et
per manus Bailliviorum reddetur ad Scacarium Templariis et Hospitalibus.Rex de communi consilio
attornavit Ric. de Villi Mag. Alexandrum de Dorset, et Eliam de Cuminges ad Scacarium
Judæorum custodiendum, et omnia negotia quæ ad illud pertinent tractanda per Angliam,
sicut fieri solebat tempore de Warenna, Thomæ de Newil, et Galfr. de Norwico.Scacariinomenclatura Normannicæ juridicæ, et Anglicæ rationum seu fiscali Curiæ indita sit, variæ sunt scriptorum sententiæ, quarum pleræque vix arrident. Quis enim cum Terrieno ad Consuetud. Normannicam lib. 15. cap. 1. Normannicam Curiam dictam velit, quod in judiciis actor reum, vel e contra reus actorem
matet, ut fit in scaccorum ludo ? Aut cum Nicodio, quod Curia juridica variis constet personis seu judicibus, ut scaccorum ludus ? Neque alii a Germanicis vocibus etymon probabiliori conjectura arcessunt : Pithœus et Chopinus lib. 2. de Doman. tit. 15. n. 2. a
Schicken, mittere, quod Scacarii judices a Principe mitterentur
ad justitias faciendas, ut Missi Dominici : Spelmannus, Watsius et Somnerus a
Schats, Thesaurus, ex quo
Scattariumscribendum censuit Polydorus Virgilius : alii
a Schaeken, quod est rapere, inquit Somnerus, quia fisci est rapere ; denique ab Anglo-Saxonico scara symbolum, impositio, taxatio. Sed hæ, inquam, etymologiæ nimis a vero absunt.
Scacarium, Normannicum præsertim, nomen accepisse a loco seu ædificio publico, in quo judicia suprema exercebantur, ita nuncupato, quod ejusdem pavimentum tesserulis quadratis diversicoloribus instratum esset, tabellæ instar, in qua scacorum ludo luditur, quod
Scacariumperinde appellamus, uti supra docuimus, quomodo vocem hanc usurpari observare est in Necrologio Ecclesiæ Carnotensis 8. Id. Jan. :
Scacarium de auricalco et marmore in
pavimento chori de proprio fecit. Vel certe a mensa cui adsidebant judices, a
qua ScacariumAnglicanum denominatum testatur Gervasius Tilleberiensis :
Scacarium, inquit, tabula est quadrangula, quæ longitudine quasi decem
pedum, et quinque latitudine ad modum mensæ circunsedentibus apposita,
undique habet limbum latitudinis quasi 4. digitorum. Supponitur (f. superponitur)
Scacario pannus in termino Paschæ emptus, non quilibet, sed niger, virgis distinctus,
distantibus a se virgis, vel pedis, vel palmæ spatio. Hasce tabulas respexit vetus
Poeta MS. in Poemate cui titulus, :
Car par mon chief miaux ne requier,
Qui mil mars sur un Eschaquier
Ne metroit, ne prendroit mie
Par si que fausist l'escremie.
Scacarium vero virgulis distinctum exhibet Tilesberiensis, quomodo olim etiam
erant, ut et hodie alvei lusorii, duodecim scilicet virgulis ex utraque parte sibi invicem
oppositis ac respondentibus. Ejusmodi alveum veterum describit Gruterus 1049. 1. quem
multis docteque suo more explicat Salmasius ad Histor. Aug. pag. 467. licet inscriptionem
haud omnino perceperit, uti in Dissertatione de Imperatorum Constantinopolitanorum
numismatibus docemus. Scribit in Aspilogia Spelmannus, hujusmodi tabulas memoriæ
subministrandæ gratia Trapezitas seu Mensarios olim habuisse. Sed an ScacariumRotomagense seu Normannicum de rebus fiscalibus cognoverit, addubitari potest : tametsi sequiori saltem ætate id videatur innuere Guillelmus Nangius in Chronico ann. 1292. scribens apud Rotomagum propter exactiones, quas
Malam toltamvocant,
contra
Magistros Scacarii Regis Franciæ ministros minorem populum insurrexisse, et domum
collectoris pecuniæ infrinxisse, ac denarios collectos per plateas dispergentes, in
urbis castello Magistros Scacarii obsedisse.Scacariumnuncupatum esse putat a pavimento loci, in quo judicia suprema exercebantur, tesserulis quadratis diversicoloribus instrato ; præferenda fortassis illa origo, quæ hanc vocem a calculis bicoloribus, quibus in reddendis rationibus utebantur, accersit ; præsertim cum
Scacariinomen apud Anglos curiæ rationum primo inditum sit. Hanc opinionem suppeditat Joan. Sarisber. in Vita S. Thomæ Cantuar. apud D.
Le Beuftom. 1. Dissert. pag. 316 :
Erat siquidem Johannes
ille, cum thesaurariis et cæteris fiscalis pecuniæ et publici æris receptoribus,
Londoniis ad quadrangulam tabulam, quæ dicitur (a) calculis bicoloribus
vulgo Scacarium ; potius autem est regis tabula nummis albicoloribus, ubi et placita
coronæ regis tractantur.Eschaquer, quæ Ex æquo, quasi calculis putando, partiri sonat, in Charta Frider. ducis Lothar. ann. 1295. ex Chartul. Romaric. ch. 34 :
Tant que lesdictes amendes soient Eschaquées et demenées par les menestrelz S.
Pierre en plais bannauls.Propter
infirmitatem, quam habuit, non potuit ire, nec redire sine baculo, sive Scaccis.