scach
De furto aut Schaco, si ultra 6. solid. fuerit, similiter ut
per pugnam veritas inveniatur præcipimus. Decretum Ottonis II. Imp. apud
Goldastum tom. 3. Constitut. Imperial. pag. 310 : De furto, vel Schalco, si ultra
6. solidos fuerit, similiter ut per pugnam veritas inveniatur præcipimus. Leg.
Scaco: nam
Schalc, in Glossario Theotisco Lipsii servum sonat.
Excepto homicidio, raptu virginum, robaria seu Scacho, quibus casibus teneantur
subire suorum judicum examen et judicium.
Scâhtom. 6. col. 411. supra Scaccum.
Ego ill. ad salituram, illud
malum quod Scach vocant, vel tesceiam non faciam, nec ut alius faciat consentiam : et si
sapuero qui hoc faciat, non celabo ; et quem scio qui nunc latro aut Scachcator est,
vobis Missis Dominicis non celabo, ut non manifestem.