scriptores
Ut
Scriptoribus publicis nullatenus interdicatur res Arimannorum transcribere, si eis
fuerit opportunum.Personaliter constitutus nobilis vir Humbertus de Chintriaco
coram me Notario publico Regis nostri Scriptore, etc. V.
Scribæ.Scriptorio, cella ita nuncupata, de qua mox, librorum scriptioni operam dabant. Monachorum enim alii, cum eorum nemo esset, qui non re aliqua occuparetur, manuum operibus, officinarum monasticarum alii muniis, alii denique librorum scriptioni vacabant, certo numero ad id delecti ab Abbate, tum ut libros Ecclesiasticos, quo eorum esset semper copia, tum alios, qui ad literarum humaniorum et Ecclesiasticarum studia necessarii essent, describerent. Quin etiam ea monachorum occupatio operibus manuum accensebatur. Auctor Vitæ S. Nicolai Studitæ pag. 901 :
Ἀλλ᾽ ἦν ταῖς χερσὶ κοπιῶν, καὶ δέλτους ἄριστα συρμεογράφων, εἰ καὶ τις
ἄλλος. Ubi Combefisius vocem
Comptis qui potuit notis ornare libellos.
Vita S. Baboleni n. 2. edit. Petri Chiffletii : Dehinc orationi
adjungebatur lectio, atque sanctarum Scripturarum meditatio : postremo vero scribendi
exercitatio. Sunt nempe adhuc penes nos plura volumina, quæ ipsius manu dicuntur fuisse
descripta. Gregor. Turonensis in Vita S. Aridii pag. 200 : Numquam otio
indulsit, quo non aut lectionem, aut opus Christi perficeret, aut certe manibus aliquid
ageret, aut denique sacros Codices scriberet. Liber Ordinis S. Victoris
Parisiensis MS. cap. 19 : Quicunque de fratribus intra claustrum Scriptores sunt,
quibus officium scribendi ab Abbate injunctum est, omnibus iis Armarius providere debet,
quid scribant, et quæ ad scribendum necessaria sunt, præbere, nec quisquam eorum aliud
scribere, quam ille præceperit, etc. Ex quibus verbis satis intelligitur
Scriptores non excepisse quæ scribebant ab ore dictantis, quod quidam volunt. Infra :
Loca etiam determinata ad ejusmodi opus seorsum a Conventu, tamen intra claustrum
præparanda sunt, ubi sine perturbatione et strepitu Scriptores operi suo quietius
intendere possint. Ibi autem sedentes et operantes, silentium diligenter servare debent,
nec extra quoquam otiose vagari. Nemo ad eos intrare debet, excepto Abbate, et Priore,
et Subpriore, et Armario, etc. Guigo Prior Cartusiensis de Quadripartito
excercitio cellæ cap. 36. ait scriptionempeculiare fuisse
Cartusiensium inclusoruminstitutum :
Hoc autem esse debet specialiter opus tuum,....
libris scribendis operam diligenter impendas. Hoc siquidem speciale esse debet opus
Cartusiensium inclusorum. Et alio loco : Porro si ita providerit Prior,
unum est, cui in operatione specialiter intendere debes, ut videlicet et scribere
discas, si tamen addiscere potes,
et si potes, et scis, ut scribas. Hoc quodammodo opus, opus immortale
est : opus, si dicere licet, non transiens, sed manens : opus itaque, ut sic dicamus, et
non opus : opus denique, quod inter omnia alia opera magis decet viros religiosos
literatos. Statuta Guigonis II. Prioris Cartusiæ cap. 28. § 4 : Omnes
pene, quos suscipimus, si fieri potest, scribere docemus........ Libros quippe tanquam
sempiternum animarum nostrarum cibum cautissime custodiri, et studiose volumus fieri, ut
quod ore non possumus, Dei verbum manibus prædicemus. Quod enim libros scribimus, tot
nobis veritatis præcones facere videmur, sperantes a Domino mercedem pro omnibus, qui
per eos, vel ab errore correcti fuerint, vel in Catholica veritate profecerint,
etc. Quo spectant ista Hieronymi ad Rusticum Monachum de forma vivendi :
Texantur et lina capiendis piscibus, scribantur libri, ut et manus operetur
cibum, et animus lectione saturetur. Vide Statuta Præmonstrat. distinct. 1. cap.
8. Ad id officii adhibitos potissimum pueros et novitios Monachos testatur Sulpitius
Severus in Vita S. Martini cap. 7 : Ars ibi, exceptis Scriptoribus, nulla
habebatur, (in Cœnobio scilicet S. Martini,) cui tamen operi minor ætas
deputabatur. Capitul. Aquisgranense ann. 789. cap. 70. et lib. 1. Capitul. cap.
72. al. 68 : Et pueros vestros non sinite eos legendo vel scribendo
corrumpere. Ordericus Vitalis lib. 3. pag. 485 : Ipse propriis manibus
scriptoria pueris et indoctis fabricabat, operisque modum.... ab eis quotidie
exigebat. Herimannus de Restaurat. S. Martini Tornacensis cap. 79 :
Scriptorum quoque copiam a Domino sibi datam exultabat, ita ut si claustrum,
ingredereris, videres plerumque 12. Monachos juvenes in cathedris sedentes, et super
tabulas diligenter et artificiose, et cum silentio scribentes. Verum in libris
Ecclesiasticis describendis adhibendos perfectæ ætatis homines statuit laudatum Capitulare
Aquisgranense ann. 789. cap. 70. Vide Præfationem nostram.Itur in armarium ; sed et in
angustum S. Galli Thesaurarium. Præ omnibus autem Scriptorum digiti efferuntur,
etc. Vitæ Abbatum S. Albani : Ibique fecit Abbas ab electis, et procul
quæsitis Scriptoribus scribi nobilia volumina Ecclesiæ necessaria..... Postquam autem
præfato Militi librarium suum primo paratum liberaliter contulerat, continuo in ipso,
quod construxit, Scriptorio, libros præelectos scribi fecit, Lanfranco exemplaria
ministrante. Chronicon S. Benigni Divionensis : Fuit autem Girbertus ex
primis, quos nutrivit Domnus Abbas Willelmus, et ab officio Scriptor est
appellatus. Commendatam autem in primis fuisse Monachis librorum scriptionem
pluribus docet Haëftenus lib. 9. Disquisit. Monasticar. tract. 2. disq. 4. ex variis
auctorum locis, quibus adjungendus alter hic ex Actis Murensis Monasterii pag. 32 :
Libros autem oportet semper describere, et augere, et meliorare, et ornare, et
annotare cum istis, quia vita omnium spiritualium hominum sine libris nihil
est.