scriptorium
scrīptōrĭum, ĭī, n. (scriptorius), style pour écrire sur la cire : Isid. Orig. 6, 9, 2.
Scriptorium, pisleferhus. Alcuinus, in locum, ubi Scriptores sedent, Poëm. 126. et apud Canisium :
Hic sedeant sacræ scribentes famina legis,
Nec non sanctorum dicta sacrata Patrum,
Hic interserere caveant sua frivola verbis,
Frivola nec propter erret et ipsa manus.
Correctosque sibi quærant studiose libellos,
Tramite quo recto penna volantis eat.
Est decus egregium sacrorum scribere libros,
Nec mercede sua scriptor et ipse caret.
Adalhardus in Capitulis cap. 50 : De scriptoribus solarii, id est,
ut interpretor, Scriptorii. Eckehardus Jun. de Casib. S. Galli cap. 3 :
Erat
tribus illis consuetudo, permissu quidem Prioris, in intervallo Laudum nocturno
convenire in Scriptorio, collationesque tali horæ aptissimas facere. Cap. 11 :
Veniunt in pyrale, et in eo lavatorium, nec non et proximum pyrali
Scriptorium. Petrus Abælardus in Hist. Calamitatum suarum cap. 7 : Quæ enim
conventio Scholarium ad pedissequas, Scriptoriorum ad cunabula ?
In omnibus Scriptoriis
ubicunque ex consuetudine Monachi scribunt, silentium teneatur sicut in
claustro. Ægidius Aureæ-Vallis Monachus cap. 17 : Alterum ante Crucifixum
orantem, tertium de Scriptorio Ecclesiæ (S. Lamberti Leodiens.) proxime
egredientem in ipso Ecclesiæ ingressu extinxit fulmen. Cum autem desiit (Arnulphus) abbatizare, adeptus est Scriptorium
quod est in auditorio prioris.... In Scriptorio continue laborabat, aut legendo, aut
orando, aut meditando, aut stutendo, aut confessiones audiendo. Unde
colligitur Scriptoriuminterdum nuncupari locum remotiorem, non ita scriptioni destinatum, quin in eo aliis rebus vacarent. Statuta Ordin. Cisterc. ann. 1278. apud eumdem Marten. tom. 4. Anecd. col. 1462 :
Monachi quibus ad studendum vel
recreandum Scriptoria conceduntur, in ipsis Scriptoriis non maneant illis horis quibus
monachi in claustro residere tenentur. Vide Scriptorium
4.Benedicere digneris, Domine, hoc
Scriptorium famulorum tuorum, et omnes habitantes in eo, ut quicquid divinarum
Scripturarum ab eis lectum vel scriptum fuerit, sensu capiant, opere perficiant, Per
Dominum, etc.Scriptoriæ namque non in monasterio
tantum, sed in diversis locis studebat, unde et copiosam bibliothecam tam divinorum,
quam philosophicorum codicum comparavit.
Nec
etiam intrabis coquinam, Scriptoriam, vel alias officinas, sive habitacula, sine
licentia abbatis.Porro in claustro carolæ, vel hujusmodi Scriptoria, aut cistæ cum
clavibus in dormitorio, nisi de Abbatis licentia, nullatenus
habeantur.Escriptoire. Proces. Egid.
Cum præfatus Ægidius istum testem... duxisset in studium suum sive
Scriptorium, etc. Lit. remiss. ann. 1391. in Reg. 141. Chartoph. reg. ch. 139 :
Le suppliant ala dessus le plancher de l'Escriptoire dudit de Lainques, en
laquelle il avoit acoustumé de mettre sa finance.