scroellae
Frequentabatur B. Rictrudis populoso accessu miserrima infestatione vermium
laborantium, quod genus morbi Scroellæ vulgariter nuncupatur ; quod genus utique
incommodi compaginem membrorum cui adhæret, fere sicut cancer misere populatur.
Acta S. Francisci de Paula tom. 1. April. pag. 155 : Ipse fuit detentus gravi
inflatura, quam in parte inferiori genæ suæ dextræ circa guttur patiebatur... Aliqui
enim chirurgici morbum esse dicebant scropharum sive Scruellas , alii vero non.Passus fuerat per duos annos infirmitatem in gutture quæ a Medicis
vocatur Scrofolæ.
In curatione ulcerum, quæ vulgariter
Escrouelles, Latine vero Scrophulæ nuncupantur. Append. ad Agnelli Pontif. de S.
Barbatiano apud Murator. tom. 2. pag. 197 : Ejus guttur Scruphulæ circumdederant,
et maximas cutes habens, minime valebat suam cervicem erigere.Quant alasmes en nostre ville et cité de Langres,
pour ce que le suppliant avoit une seur, que l'en disoit estre malade des Escroelles il
la mena devers nous, et trouva par aucuns de nos gens qu'elle n'en estoit aucunement
malade, et pour ce la ramena en son hostel.