scropha
Machinas ad suffodiendum murum habiles et necessarias, quas vulgo
Scrophas appellant. Lib. 17. cap. 24 : Scrophas quoque ex eadem contexunt
materia, quibus impune ad complanandos aggeres accedebatur. Lib. 18. cap. 19 :
Ut Scrophas materia competenti intexerent, in quibus libere delitescerent, qui ad
suffodiendum aggerem introducerentur. Fulcherius Carnot. lib. 1. cap. 18 :
Machinis autem paratis, arietibus scilicet et Scrofis, ad assiliendum se
paraverunt. Matth. Paris ann. 1226 : Petraria, balista, Scrofa, catus,
etc.
Item Francisco Pauli de Rossa qui ivit ad recipiendum Scrofas
triginta donatas per dom. Regem apud Gaudrianum cum uno famulo, pro expensis et
salario ipsorum, taren. 11. gran. x.