scyphi
Acetabulasunt, Exod. cap. 25. v. 31 :
Facies
candelabrum ductile de auro mundissimo, bastile ejus, calamos, Scyphos, ac
sphærulas. Add. v. 33. 34. cap. 37. v. 17. 19. 20. ubi in Græca editione dicuntur
Pontifice oblationes
populorum suscipiente, Archidiaconus suscipit post eum amulas, et refundit in calicem
majorem, quem sequitur cum Scypho super planetam Acolytus, in quem calix impletus
refunditur. Alibi : Post quem Diaconus sequens amulas suscipit, et in
Scyphum manu sua post Archidiaconum refundit. Rabanus lib. 1. de Instit. Cleric.
cap. 8. de Subdiaconis : Hi cum ordinantur, non suscipiunt manus
impositionem, sicut Sacerdotes et Levitæ ; sed patenam tantum et calicem de manu
Episcopi, et ab Archidiacono Scyphum aquæ cum aquæmanili, et manutergium.
Helgaudus in Roberto Rege Franc. : Erat huic ornamento adjunctus Scyphus corneus,
quo deferebatur vinum ad celebrandum sacrificium. Baldricus Noviom. lib. 1.
Chron. Camerac. cap. 64 : Scyphumque argenteum, quem diebus festis Subdiaconi in
manibus ferunt, calices quoque cum aliis ornamentis Ecclesiæ fecit. Anastasius
in S. Silvestro : Donavit autem Scyphos argenteos 2. qui pensaverunt singuli libras
denas. Infra : Patenas argenteas 13. pensantes singulas libras 30.
Scyphos aureos 7. qui pens. singuli lib. 10. etc. Synodus Exoniensis ann. 1287.
cap. 12 : Sit in aliqua Ecclesia saltem unus calix argenteus, purus vel deauratus :
Scyphus argenteus vel stanneus pro infirmis, ut postquam Eucharistiam assumpserint,
loturam digitorum suorum Sacerdos sibi præbeat in eodem.Scyphosinterdum adhibuerunt ad reponendas Sanctorum Reliquias, ut colligitur ex Gestis Episcop. Cenoman. apud Mabillon. tom. 3. Analect. pag. 335 :
De parva capsula in Scyphum
argenteum caput preciosi martyris Vincentii decenter extraxit, et locavit. Arnaudus sane
illum cum operculo ad hoc opus Cenomanensi ecclesiæ... reliquerat.Scyphumutraque manu tenendi morem cum bibebatur, qui Monachis proprius fuisse dicitur, observat Liber Faceti :
Si Scyphum capias, utraque manu capiatur,
Et per utrumque latus, non per ripam teneatur.