scyra
Scyras, Centurias
Hundreda, et Decanias
Tienmentalevocavit. Leges Edwardi Confessoris cap. 13 :
Divisiones
Scyrarum Regis proprie cum judicio 4. cheminorum regalium sunt. Cap. 34 :
Quod autem in Triginge definiri non poterat, ferebatur in Scyram.
Robertus de Monte ann. 1083 : Justitiarios suos per unamquamque Scyram, id est,
provinciam Angliæ inquirere fecit, etc. Bromptonus pag. 956 : Qua lege
olim octo Schiræ, id est, provinciæ judicabantur. Idem pag. 979 :
Justitiarios suos per unam quamque Schiram, id est Comitatum Angliæ mittens,
etc. Thomas Walsinghamus pag. 329 : Ut ipsi nullum militum de pago vel
Schira permitterent eligi, nisi quem Rex et ejus consilium elegisset. Adde
Radulfum de Diceto ann. 1087. Matth. Westmonast. ann. 794. et Fletam lib. 2. cap. 61. §
23. Atque hanc Schire, fere semper addunt Angli ipsorum Comitatuum propriis appellationibus, ut
Eboraci sciriam vocat
Simeon Dunelmensis ann. 1138. et sic de cæteris. Vide Edward. Cokum ad Littletonem sect.
248.Scyramseu Comitatum vel placitum non veniebant : quo tenentes omnes convenire tenebantur. Monasticum Anglic. tom. 2. pag. 993 :
Prohibeo ne summoneatis Monachos
de sancto Remigio de Remis, ut eant ad hundreda, nec ad Scyras ; sed Præpositos suos,
vel unum ex hominibus suis mittant. Charta Willelmi Nothi tom. 1. Monastici
Anglic. pag. 52 : Perpetuam libertatem... hæc est, ut sit libera et quieta de
Schiris et hundredis, et placitis, et querelis, et omnibus geldis, et
consuetudinibus. Ibidem pag. 310 : Et sit quieta de omnibus geldis et
danegeldis, scutagiis, hidagiis, carrucariis, Schiris, exercitibus, etc. Adde
tom. 2. pag. 558.Syre, etre quite
de seute ou Cunte. Charta Henrici II. Reg. Angl. ex eodem Tabul. : Et in
omnibus aliis locis solutas et liberas et quietas de Syre, et humdret, et placitis et
querelis.Scyræ, qui alias
Comitatusdicitur. Leges Kanuti Regis cap. 38 :
Et habeatur in anno ter burgimotus et Scyremotus, nisi
sæpius sit necesse. Cap. 39 : Eat quarta vice ad Conventum totius
Comitatus, quod Anglice dicitur Scyremot. Leges Edwardi Confess. cap. 35 :
Debet autem Scyremot bis, hundreda et Wapentachia duodecies in anno congregari,
et 7. diebus antea summoniri, etc. Eadem habent Leges Henrici I. cap. 7. nisi
quod Scyresmotescribitur.
Judicium sciræ, in iisdem Legibus Edw. cap. 27 :
Et si justitia habet eum suspectum, purgabit se judicio hundredi vel
Scyræ. Liber Ramesiensis ch. 178 : Will. Rex Angliæ W. de Cahamniis, Sal.
Præcipio tibi, ut facias convenire Schyram de Hamtonia, et judicio ejus cognosce, si
terra de Isham reddit firmam Monachis S. Benedicti, etc. Ch. 182 : Will.
Rex Angl. R. patri Ilgeri Sal. Mando tibi et præcipio, quod facias convenire Schiras, et
per eas recognosce, si terra de Esthon, etc.