separale
Separat, seu dividit tenementum a tenemento, seu rem ab alia re, terminus, limes. Ita usurpat Fleta lib. 1. cap. 12. § 21. Interdum
Quod averia capta fuerunt
in suo Separali. Adde lib. 4. cap. 1. § 21. cap. 20. § 5. cap. 27. § 17.
Piscaria Separalis, apud Ingulfum pag. 852. 874. 881. Sedes Separalis Abbatiæpag. 860.
Several tenancie, apud Littletonem sect. 89.
Separatæ decimæ, apud Prynneum in Libertat. Angl. tom. 2. pag. 955. Vide
Statutum 2. Westmonaster. cap. 27. Charta Eadredi Regis Angliæ tom. 1. Monastici Anglic.
pag. 168 : Inprinis (dono) insulam Croylandiæ pro gleba Ecclesiæ, et
pro situ Separali ejusdem Monasterii cum his limitibus distinctam, videlicet,
etc. Charta ann. 1206. tom. 1. ejusdem Monast. pag. 327 : Fundata fuit
Ecclesia in situ seu fundo..... continente 40. acras terræ fruscæ, pasturæ, et pratis
Separalibus jacentibus in Burnham, etc. In separali, in Fleta lib. 2. cap. 54. §
15. i. disjunctim, divisim : nos dicimus Separément.
MadoxFormul. Anglic. pag. 396 :
Sciatis nos..... relaxasse.... Johanni Legge.... totum
jus nostrum... in omnibus illis mesuagiis, cotagiis, terris,.... quæ et quas nuper
habuimus,.... ex.... cartæ confirmatione diversorum hominum, ut per eorum Separales
cartas.... magis plenius et certius apparet. Alia ibidem pag. 415 : Quod
quidem manerium.... nuper perquisivi de Johanne Legge generoso et de diversis aliis
personis, ut per eorum Separales identuras et cartas ac alia scripta magis plenius et
certius apparet. Charta Henrici Reg. Angl. ann. 1457. in Chron. Johan.
Whetamstedii pag. 425 : Fuerant obligati per eorum Seperales obligaciones alicui
dictorum, etc. Leg.