sigillus
Sigel, Epistomium vasis, vel obturaculum, quod orificio, ut Apuleius loquitur, vel ori summo dolii inseritur, illudque obstruit, sic dictum, quia olim vasa signabantur, ut ex Hieroclis Philosophi facetiis colligitur. Eckeardus Junior de Casib. S. Galli cap. 5. pag. 194 :
Erant autem in cellario fratrum communi duo vasa
vinaria usque ad Sigillos adhuc plena. Epistomii vocem usurpat Jonas in S.
Columbano lib. 1. cap. 16.Ubicumque pro ornatu templi Sigilla erant posita,
minutavit. Anastasius in S. Silvestro PP. : Fecit autem candelabra
aurochalca in pedibus 10. numero 4. argento conclusa cum Sigillis argenteis.
Infra : Ante corpus B. Laurentii martyris clusam passionem ipsius, Sigillis
ornatam, cum lucernis byssinis argenteis, etc. Ibidem : Fecit ex metallo
porphyretico ex sculptis Sigillis pharacanthara 20. ex argento purissimo, etc.Dedit... Gabatham unam medianam anacteam pensantem lib. 3.
et habet in fundo Sigillos 4. et in gyro prunellas, etc.Quinimmo Deos esse Sigillaria ipsa
censetis.
Porro cum perinde faciant Nationes, adoratis Sigillaribus suis residendo,
etc.A qua
(Achamoth) occulto, nihil sentiens ejus, et velut Sigillario extrinsecus
ductu, in omnem operationem movebatur. Idem lib. de Anima cap. 6 : Velut
Sigillario motu superficiem intus agitante (anima.) Id est, occulto motu, qua
ratione moventur sigillaseu simulacra puerilia a mimis et lusoribus.
Saturnalitia et
Sigillaritia frequenter amicis inopinantibus misit et ipse ab his libenter
accepit. Subintell. munera. Hinc
Sigillaritius annulus, pro annulo
signatorio, apud Vopiscum in Aureliano cap. extr.Sigilla aurea mirifica cum pretiosis lapidibus numero duo, etc.Sigillisseu figuris ornatus, quomodo
vasa sigillatadixit Cicero orat. 6. in Verrem.
Sigillatæ sericæ, vestes nempe, quas mimæ ferre vetantur in lege 11. Cod. Th. de Scænicis (15, 7.)
Καταστικτος χιτών, ὁ ἔχων ζῶα ἢ
ἄνθη ἐνυφασμένα, καὶ ζωωτὸς δὲ χιτὼν ἐκαλεῖτο, καὶ ζωδιωτός . Pictæ
vestes apud Latinos, quibus intextæ erant figuræ variæ. Ausonius in Gratiar.
actione pro Consulatu suo : Palmatam, inquis, tibi misi, in qua Constantius parens
noster intextus est : me beatum, cujus insignibus talis cura præstetur. Hæc est picta,
ut dicitur, vestis, non magis auro suo, quam tuis verbis. Ita porro vocem
Sigillatususurpat non semel Anastasius, in Leone III. PP. :
Et vela
holoserica Sigillata, habentia periclysin, et crucem de blattin, seu fundato numero
15. Infra : Vela modica Sigillata, quæ pendent in arcubus minoribus,
etc. Idem in Paschale : In jam dicto altari obtulit vestem albam Sigillatam
cum rosulis, habentem in medio crucem de blattin cum psillis. In Leone IV :
Fecit vestem sericam albam Sigillatam cum gammadiis, etc. Infra :
Vela alba holoserica Sigillata.