sociales
Compagniæ, appellabantur. Annal. Victor. MSS. ad ann. 1258 :
Provinciam Provinciæ invaserunt, et quidam Sociales nullum titulum
habentes, ipsam debellando aut dampnando tanquam prædones publici et agrorum
depopulatores, quorum ductor fuit et capitaneus quidam Vasco dom. Arnaldus de Servola ;
vulgariter Archipresbyter de Vermis nominatus, fueruntque quamplurimi nationum et
regionum diversarum, et complentes illa pro quibus venerant, fecerunt ibi dampna
infinita, castra, fortalicia, loca et villas occupando, etc. Tandem gentes illius patriæ
se unanimiter aggregantes, deliberaverunt inter se super modo quem tenerent, ut Sociales
præfati ab inde expellerentur ; et quia per vim armorum visum fuit ipsis hoc non fore
possibile, alium modum conceperunt, videlicet quod ipsis victualia et alia eis
necessaria sic subtraherentur et vetarentur, quod necessitate artati ab inde exire
cogerentur ; feceruntque edictum generale sub formidabilibus pœnis, quod bene et
diligenter omnes custodirent intimationes suas, victualia quæcumque, etiam et peccorea,
in eis introducerent.... Quod quidem edictum tali modo servaverunt, quod non multis
lapsis temporibus fame et inedia ac multis aliis miseriis lacessiti, post perditionem et
ruinam equorum et interitum plurimorum, ex seipsis dictam patriam
deserere et exire sunt coacti ; intraveruntque regnum Franciæ, unde prius exiverant. Et
ab istis post sumpsit originem nomen Socialium, quod satis saltim citra montes per prius
ignorabatur ; habueruntque ex tunc usquequaque quamplurimos, re et nomine, satellites et
sequentes, qui in pluribus partibus dicti regni per plures annos post vagantes in eis,
dampna infinita intulerunt, tam in personarum captivatione, quam locorum
occupatione. Fallitur ergo Odoric. Raynaldus, qui post Math. Villanium, in Annal.
Eccl. ad ann. 1353. num. 5. scribit Monrealemequitem Rhodium fuisse
primum
Socialium turmarum, quæ postea Italiam universam et Gallias diutissime afflixerunt,
infelicissimum ductorem. Consule Murator. tom. 1. Antiq. Ital. med. ævi col. 903.
Vide Compagnia et infra Societas 3.