socida
accomandita di bestiame, che si da allà
custodia altrui a mezzo pro et danno, ut est apud Cruscanos. Habetur apud
Rollandinum in Summa Notariæ cap. 5. formula instrumenti Socidæ ad salvum capitale. Statuta Synodalia Alberici Episcopi Placentini ann. 1298. apud Petrum Mariam Campum :
Nullus Clericus vel Ecclesiastica persona exerceat usuras, vel natas
(forte nantas ) faciat, aut Socidas ad caput salvum. Vide Statuta Mediolan. 2. part.
cap. 483. 484. et supra Bestia Ferri.Deliberatum fuit quod nullus homo, vel persona de Cadubrio possit.... tenere ad
medietatem, vel Soccedam cum aliquo forense aliquas bestias aut animallia, sub pœna
viginti quinque librarum Pap. Correctiones eorumd. Statut. cap. 30 :
Statuimus et ordinamus quod quicumque acceperit in Soccidam ab aliquo de Cadubrio
pecudes, capras, vaccas, et alia animalia. Rursum cap. 45 : Sancimus quod
nullus.... cum ipsis (sacerdotibus) audeat in mercantiis lignaminum, seu
Soccedis animalium se implicare. Vide Societas 1. et Socita
2.Nec etiam si
bestiæ ipsæ essent in Socedam vel occasione Socedæ vel societatis illarum bestiarum, seu
occasione laborerii terrarum, in quibus casibus prædicta possint impune
pignorari.socidæpactio, conventio. Statuta Riperiæ cap. 7. f. 9. v° :
Item quod de aliquo Socido vero boum, vaccarum, vel aliarum bestiarum non
solvatur, nec solvere teneatur aliqua persona aliqua de causa aliquod datium, faciendo
dicto emptori, vel ejus officiali veram fidem de dicto Socido sic fiendo : salvo quod si
dominus Socidi, qui haberet capitale in dicto Socido, et perveniret ad divisionem ut
supra, subinde se concordaret cum dicto sozavolo, dimittendo sibi capitale, et lucrum
pro certo pretio, et econtra, quod tunc ipsi ambo teneantur manifestare dictam
conventionem, et exinde solvere pro rata pro dicto Socido, ac si tale Socidum venditum
vel alienatum esset. Statuta Pallavic. lib. 1. cap. 32. fol. 40 :
Statutum et ordinatum est quod notarii qui tractabunt et facient instrumenta,
accipere possint de quolibet instrumento emptionis,..... dotis, Socidi et similium,
etc.soccidamaccipit, Italis
Et si dolo, fraude, vel mala custodia aliqua dictorum
animallium, vel eorum fœtuum perirent, aut devastarentur, vel perderentur, id totum
reficiatur domino per Soccedarium, si autem divino judicio, vel casu fortuito perirent,
vel devastarentur, id damnum communiter cedat, dummodo per Soccedarium per pellem, vel
aliud evidens signum hoc doceatur, aliter dictum animal domino refficere teneatur, vel
ejus æstimationem. Vide Societarius in Societas 1.Ut etiam facilior sit
probatio creditorum, quæ quandocumque fiunt sine testibus et instrumentis, credatur
libro domini cum sacramento usque in modiis quatuor bladi et libris x.
Placent. contra massarios, emphitheotas, conductores, Socidavos.