Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

sortelia

SORTELIA
,
Sortilia
, Annulus, Hispanis, Sortijuela. Charta Alfonsi Regis Portugall. æræ 1260. apud Brandaon. lib. 13. Monarch. Lusitan. cap. 24 : Et pro multo servitio, quod nobis fecistis in pacto, quod habuimus cum Dom. Stephano Braccarensi Archiepiscopo, et in multis aliis locis, ubi vobis fuit necessarium, et pro una Sortelia, quam nobis dedistis pro robora. Quæ sic vertit idem Brandaon : Et por hum Annel que no destes pera mayor firmeza. Testam. Sancii I. Reg. Portugall. apud eumd. tom. 4. pag. 260 : Et post mortem meam habeat.... meos annulos et Sortilias, exceptis duobus annulis, quos mando dari filio meo.
Acad. Hispan. in Diction. Sortija, Annulus digitalis. Testam. Masaldæ reg. ann. 1256. tom. 1. Probat. Hist. geneal. domus reg. Portugal. pag. 31 : Item mando ibi duas Sortellias et tres lapides saphiros. Ibid. pag. 32 : Item infanti domino Petro fratri meo.... aliam Sortellam magnam, etc.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list