Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

spingere

SPINGERE
, vox Italica, Pellere, trudere, Gall. Pousser. Histor. Cortusior. lib. 11. apud Murator. tom. 12. col. 949 : In uno ictu naviculam Spingendo, etc. Statuta Cadubrii lib. 3. cap. 18 : Si vero Spinxerit aliquem, condemnetur curiæ in 40. sol. p. Et si Spinctus ex tali Spinctura ceciderit, condemnetur in dupplum dictæ pœnæ. Statuta Riperiæ cap. 85. fol. 16. v° : Si quis aliquem in terram projecerit, seu Spinxerit, et eum cadere fecerit in terram, et si sanguis exiverit, condemnetur in libris sex parvorum. Statuta Palavic. lib. 2. cap. 18. fol. 88 : Qui aliquem in terram projecerit, seu Spinserit, et cadere fecerit, etc. Adde Statuta castri Redaldi lib. 2. fol. 37. Vide Sburlare.
SPINGERE
, Obvertere. Lit. remiss. ann. 1409. in Reg. 163. Chartoph. reg. ch. 442 : Cum capite dictæ furchæ exponens suis manibus erga Bernardum Bovis Spinxit, et ad suum pectus percussit, adeo quod illico ipse Bernardus Bovis.... supinatus cecidit. Espincher vero, pro Volsella stringere. Lit. remiss. ann. 1396. in Reg. 149. ch. 320 : Icellui Evrart pour ce qu'il fut trouvé coulpable d'avoir dites lesdittes paroles touchans nostre personne, eust la langue coppée et Espinchie par jugement en la ville de Lisle. Quo supplicio facultate loquendi nequaquam reus privabatur ; nam lingua sic incisa nihilominus multa profudit injuriosa verba ex iisdem Literis.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list