staderia
Stadiera. Statuta Placent. lib. 6. fol. 68. v° :
Nullus molinarius teneat
vel habeat in molendinis, vel domibus, vel habitationibus Staderias, pondera, starium,
minam, vel
quartarium in pœna xx. sol. Plac. Vide
Stadirola.Staderiaetiam dicitur id, quod pro ponderandis mercibus ad stateram publicam exsolvitur. Annal. Placent. ad ann. 1447. apud Murator. tom. 20. Script. Ital. col. 896 :
Communitas Mediolani
ipsam civitatem Placentiam et ejus districtum..... fecit immunem et exemtam ab
ordinariis (oneribus) per annum præsentem ;...... de Staderia vero et
officiis notariorum perpetuo. Infra col. 908 : Item quod non solvatur
Staderia pro rebus, quæ in civitate vel episcopatu nascuntur. Charta ann. 1230.
apud eumd. tom. 4. Antiq. Ital. med. ævi col. 365 : Pro ponderatione Staderiæ
debeant solvere..... decem imperiales pro quolibet milliario et non
ultra.