staffa
apprehenso ‥ ~pho archiepiscopum equo imponens
cum ‥ rex et archiepiscopus secessissent in partem, bisque descendissent, et bis ascendissent, bis ~pham rex tenuit archiepiscopo
cum dominus papa pallefridum suum ascenderet ‥ imperator tenuit ei ~ffam
rex ‥ ~phum archiepiscopi arripiens, eum levavit in equum
est et illud novum inventum, in quo uterque pes utrinque ejus quiescit, qui equo insidet ‥ vulgo ~ffa nominatur, quod in eo pedes commode stent
Staffis non poterat ambulare.stafiere, qui ad
staffamstat.
Stafier, apud Jo. Molinetum in Itinere Neapolitano, ex Germanico et Danico
staf, baculus, cui quis innititur, quod stapedes, quibus equites suffulciuntur, baculi iis vivicem præstent. Ita quidam censent. De vocis etymo, vide præterea Gorop. Bekan. lib. 2. Gallicor. pag. 49. Epistola Alexandri PP. apud Radulfum de Diceto ann. 1177 :
Et cum ascenderemus palefridum nostrum,
Staffam tenuit. Idem ann. 1170 : Cum autem Rex et Archiepiscopus
secessissent in partem, bisque descendissent, bis Stapham Rex tenuit
Archiepiscopo. Vide ibid. pag. 717. Anonymus Salernitanus parte 4 : Sellam,
super quam equitabat, Staffamque solitam ponebat. Fridericus II. Imperator lib.
1. de Venat. cap. 71 : Deinde ponat pedem suum in Staffa sellæ.
Dominus Gerardus de Parma Cardinalis...... Parmam venit, et valde
honorifice receptus fuit.... Majores Milites civitatis Parmæ pedestres adestrabant eum
per frænum et super Staffas honorifice. Occurrit apud eumd. tom. 18. col. 938.
tom. 19. col. 816.sellis equorum curiosis, aut frænis ornatis
laminis, aut lunulis stanneatis, neque Staphis ferreis. Staphas, novitium inventum
esse, vel certe veteribus incognitum, jam olim pluribus observarunt viri docti, atque in
iis Joannes Tortellius Aretinus, Brodæus lib. 4. Miscellan. cap. 26. Goropius Bekanus lib.
2. Francicor. pag. 48. 49. Vossius lib. 1. de Vitiis Sermon. pag. 32. 33. Santamantius
tom. 3. Comment. Hist. et alii. Auctor est Richardus Stanihurstius lib. 1. de Rebus
Hibernicis, Hibernos ferreis scalis, quæ a nonnullis stapedes dicuntur, in equos minime
ascendere ; sed jubarum setas, quæ frontibus imminent, aut equorum auriculas sinistra
apprehendere, atque dum equi obstipis capitibus quiete inclinant, (nam ad talem
facilitatem, ut est eorum docilitas, a domitoribus finguntur) equites, etiam sagis, aut
loricis amictos, mira corporis agilitate se efferre, divaricatisque cruribus, ephippia
clitellis non dissimilia subito occupare.Sautoirsappellarunt, ut a nobis observatum in Dissert. 1. ad Joinvillam, quod ex iis equi insiliantur.
Salitionem equorum, insilire et desilire, dixit Vegetius lib. 1.
Ubi Carolus Rex Siciliæ, ut ipsum prosequeretur honorificentia Regia,
sibi festinus occurrit, ei per loca insignia regni sui, per quæ ipsum contingebat
transire, addextratoris officium exhibuit. Infra, ubi de coronatione ejusdem
PP. : Ubi, prout moris est, fuit solenne celebratum convivium, in quo idem Rex,
sicut ipsum Pontificem addextrarat per urbem, et more prudentis dapiferi, duxit in mensa
primum ferculum apponendum. Jacobus Stephanescus Cardinal. lib. 2. de Coronat.
Bonifacii VIII. c. 9. quod inscribitur : Qualiter coronatus incedebat, et de
Regibus Siciliæ et Ungariæ eum addextrantibus :
...... tunc lora tenebant
Illustres Gallique Duces, Carolusque secundus
Rex Siculus, Carolusque puer prolesque juventa
Floridus, Ungariæ materno a stipite nomen
Regis habens ; dextram pater accipit, atque sinistram
Filius, ardentes habitus quos uvea tinxit
Grana rubens, etc.
Continuator Chronici Willelmi Nangii sub ann. 1305. de Philippo Pulchro Rege
Franciæ : Papa Clemente Dominica post festum sancti Martini hiemalis apud Lugdunum
in Ecclesia Regalis oppidi, quod dicitur sancti Justi, præsentibus Cardinalibus et
Prælatis, multisque Principibus consecrato, dum suam ad domum rediens, gestans, ut moris
est, suæ coronationis insignia, per frænum equi, cui insidebat, a Rege Franciæ, qui ob
hoc præ humilitate seipsum pedestrem posuerat, seu constituerat, per curiam duntaxat
oppidi memorati, deductus maximo cum honore fuisset, illic a fratribus Carolo et
Ludovico, nec non Duce Britanniæ Joanne suscipitur adhuc usque ad domum, modo
consimili. Sed et idem audiendus Scriptor ad ann. 1316 : Joannes XXII.
Papa, vocatus ibidem ante Nativitatem B. Mariæ Virginis sua suscepit insignia, Carolo
Comite Marchiæ, fratre Philippi Regentis regna Franciæ et Navarræ, eorumque avunculo
Ludovico Ebroicensi Comite, frænumque equi, cui insidebat, regentibus, ejusque festum
decorantibus. Huic adjungendus Gobelin. Persona in Cosmodromio ætate 6. c. 77.
ad ann. 1383. de Carolo Hungariæ Rege : Unde Papa (Urbano VI.)
civitati Aversanæ appropinquante, Karolus egressus obviam ei, osculis inde lætitiam
simulans, ipsum cum reverentia dolo plena suscepit. Hinc Karolus equi Papæ manu propria
apprehensis habenis, Papam ad ipsius civitatis castrum ducere satagebat, etc.
Joannes Abbas Laudunensis in Speculo Historico MS. lib. 11. c. 66. ad ann. 1342. de
Clemente VI. PP. : Si advint, que quant le Pape nouvellement créé alloit à son
Couronnement, les deux Ducs, (de Normandie et de Bourgogne,) l'un d'une part, et l'autre
d'autre part, tous a piet tenoient le frain, et gouvernoient le cheval du Pape.
De Michaele in notis ad Cinnamum pag. 474. egimus, at ejus posteri non jam ipsi stratoris
vicem erga Patriarcham præstitere, sed id muneris per Comitem peragi curabant. Simeon
Thessalonicensis de hæresib. ubi de inauguratione Patriar. Constantinopolit. : Καὶ ἵππος παρασήμοις τισὶ κοσμεῖται, καὶ ἐπ᾽ ἀυτῷ ὁ ὑποψήφιος κάθηται,
καὶ ὑπὸ πεζοῦ τοῦ κόμητος τὸν χαλινὸν τοῦ ἵππου κατέχοντος ἀντὶ τοῦ
βασιλέως αὐτοῦ, ὡς ὁ μέγας ἐν βασιλεῦσι Κωνσταντῖνος τῷ ἱερῷ πεποίηκε Σιλβέστρῳ,
προπέμπεται διά τε τῆς βασιλικῆς αὐλῆς, καὶ τῆς δημοσίας ὁδοῦ ἄχρι, καὶ ἀυτοῦ τοῦ
Πατριαρχείου. Εἰ δέ ἐστι καὶ τῷ βασιλεῖ ὑιὸς, ἕπεται ἕφιππος, καὶ ἡ σύγκλητος
πᾶσα. Neque porro hoc dumtaxat vassallorum munus fuit ; sed et quorumvis, atque
adeo sortis infimæ servorum : quod indicat præsertim Recaredi Gotthorum Regis sententia,
in quemdam reum Vacrisam, qui ad Ecclesiam confugerat, lata, hisce verbis apud Paulum
Emeritensem in S. Masona cap. 15 : Sed quia multæ miserationis novimus esse Deum,
et nullum despicere, quamvis delinquentem, ad se convertentem ambigimus, ob hoc ita
decernimus, ut ipse Vacrisa cum uxore et filiis, et omni patrimonio suo perpetim
sanctissimæ Virgini Eulaliæ servus deserviat. Nam et hoc præsenti decreto sancimus, ut
sicut ultimi pueri ante equum dominorum suorum absque aliquo vehiculi juvamine ambulare
soliti sunt, ita ante caballum domini, qui præest cellæ S. Eulaliæ, ambulare debeat : et
omne servitium, quod infimum consuevit peragere mancipium, coram eo, deposito cothurno
et fastu, cum omni humilitate exhibeat. Accepta igitur Masona auctoritate, eum illico
basilica egredi, et ad suum conspectum venire præcepit : et ut semper pietatis
visceribus affluebat, eum blande, ne aliquid deinceps formidaret, admonuit ; sed ut
jussioni Principis obtemperans, causa obedientiæ, de Ecclesia S. Eulaliæ usque ad
atrium, quod est fundatum juxta muros civitatis, ante caballum Redempti Diaconi, manibus
frænum gestans pervenisset, statim eum Vir sanctus cum uxore et filiis, et omnibus
prædiis absolutis, liberum abire permisit. Adde Bohuslaum Balbinum in Hist.
Bohemic. pag. 303.Nostram omnino volumus potentiam experiri machinalibus Stafis secum pro justitia
nostra ludere, et de nostris cum eo viribus in gladiis disputare.Sed jaceat
ferrum super carbones, postea mittatur super Staphas, et non sit illic alia locutio,
etc. Ubi Saxon. habet stapelum, quod est fulcrum mensarium ex stipitibus. Atque
fortean etiam hinc stapedes Staphasappellarunt, quod pedibus equitantium fulcri speciem præbuerint. Sed videtur leg.
stacas. Vide Staca.
Habere
debet caligas de rubeo panno sine pedulibus et cum Stafilibus, etc. Acta S.
Margaritæ Scotiæ Reginæ tom. 2. Jun. pag. 336 : Cum aliquando paratus ire
venatum, pede in Stafili posito equum vellet ascendere, etc.Et
habere debet caligas de panno rubro, sine pedalibus, et cum Staphilibus. Bulla
Benedicti PP. ann. 1033. pro Episcopis Silvæ candidæ, apud Ughellum tom. 1. pag. 124 :
In secunda feria Paschæ, quoniam secundum antiquum morem ad Staffilem, ubi de
equo descendimus, nos nostrosque successores recipitis, etc. Vide
Staphilum.