stageria
rogantes quatinus prefatum magistrum Thomam [canonicum S. Pauli ] pro residente usque ad ipsius reditum habeatis, ita quod omnia et singula que racione residencie seu ~ie sue interim deberet percipere ‥ percipiat
Stagiuma Canonicis peractum distribuitur. Statuta MSS. Capituli Audomar. ex Tabul. ejusd. Eccl. :
Item et consuetudinem secundum quam
super fructibus et emolumentis dictæ bursæ communis Canonici residentes, qui suas
residentias debitas fecerunt in ecclesia prædicta ; Stagerias magnam et parvam ab
antiquo percipere consueverunt..... Statuimus et ordinamus quod Canonici qui post primam
residentiam peractam ab uno festo B. Joannis Bapt. usque ad aliud residentiam de cætero
facient per 24. ebdomadas continue vel interpolate ac in Matutinis, Missa vel Vesperis
in quatuor ex solemnitatibus sequentibus..... interfuerint, in qualibet earum quatuor,
quartam partem magnæ Stageriæ Augusti.... percipiant : parvam autem Stageriam lucrentur
modo prædicto qui in eadem ecclesia divinis interfuerint in die Cinerum et
Dominica Lætare in dictis diebus mediatim distribuendam. Et idem quod dictum
est de magna Stageria volumus in Stageria ceræ et piperis qui per patronatus S. Audomari
solvi consueverunt, observari. Vide in Stagium.