stalaria
Si quis
Stalariam (al. Stallariam) capellaverit, componat ei, cujus Stalaria
fuerit solid. sex. (Editio Heroldi pag. 222. habet Stalaria , est arboretum sive arbustum, ex quo pali inciduntur.
Tabularium Casauriense ann. 14. Lud. Imp. F. Lotharii : Cum.... vineis, silvis,
pascuis, Stalariis , cetinis, calortis, etc. Charta Adelchisi Regis Longob. in
Bullario Casinensi tom. 2. pag. 17 : Cum cuncta territoria per singula loca, id est
campis, vineis, pratis, pascuis, silvis, Stallariis , rivis, paludibus, etc.
Occurrit non semel in Chartis Longobardicis, apud Ughellum tom. 4. pag. 1291. 1368. etc.
Omnes jurati dixerunt et recognoverunt, quod quædam Stalaria fuit inter
Asiacum et Watevillam, ubi Sequana modo reliquit mariscum, et ubi tunc temporis habebat
cursum suum et de consuetudine piscium illius Stalariæ habebat Comes de Mellent
medietatem, etc.Estalliereoccurrit in Chartular. Gemmet. tom. 1. pag. 16 :
Outre avons droit de prendre franchement en icelle forest (de Brothonne soixante
haistreaux pour ficher nostre Estalliere. Vide Estalarius,
Stagia 3. et Stanga.