stalla
Quod de more et
observancia prædictæ villæ Biterris fuit et est et toto dicto tempore incessanter
observatum, quod consules..... ministerii macellariæ Biterris seu Stallæ ejusdem,
etc. Vide infra Stallium.Habebat dextrarium..... qui subito quadam die in Stalla cecidit
extensus in terra. Johannes Demussis in Chr. Placent. ad ann. 1378. apud
Murator. tom. 16. col. 539 : Hic Papa Urbanus VI. in dicta civitate Januæ, ut
dicitur, fecit dictos Cardinales carceratos vivos sepeliri in quadam Stalla
equorum. Adde Chron. Dom. de Gravina apud eumd. tom. 12. col. 607. Vide
Stallarius.