stapula
olim mercatoribus lanarum regni vestri et aliarum parcium conversantibus in eodem, qui estapulam suarum mercaturarum ‥ apud Anwers extra regnum nostrum tenere solebant
in instanti parliamento ‥ ordinatum existit quod lane coria ‥ in dicto portu carcari et extra portum apud Andewerp ad ~am ibidem duci valeant
in crastino festi sancti Petri ‥ ex preordinacione domini regis Anglie et concilii sui, stapella lanarum incepit esse apud Westmonasterium
~am ‥ lanarum ‥ stabilivit in Anglia, diversa ‥ per loca, videlicet Westmonasterium, Cantuariam, Cicestriam, Bristolliam, Lincolniam et Hull'
~a nostra lanarum, coriorum et pellium lanutarum ‥ extra regnum nostrum ‥ educendorum
lane et pelles transducte ad ~um Calesie
Ricardus ‥ majori et constabulariis ~e Ebor' salutem
Stabulum, ut quidam putant : seu, ut Kilianus et alii volunt, a Germanico
Stapelen, quod
in unum aliquid coacervaredesignat. Salmasius in Observat. ad Jus Atticum et Romanum, scribit
Stapenexponi in veteri Lexico Saxonico-Latino
forum: unde
facere stapamvulgo dicimus, inquit, quod Græcis erat
commeatum præbere. Iisdem Anglo-Saxonibus staple et stapelas, fulcrum mensarium sonat, et stapulas, stipites iidem dicunt : unde fortean foris ac nundinis publicis nomen inditum, ab apothecis, seu, ut nostri vocabant,
Stallis, quæ in locis urbium, aut pagorum publicis tumultuario opere supra stipites erigebantur, quomodo de
Hallisdiximus. Boxhornius in Theatro Holland. pag. 100 :
Stapula
est jus, in quo potestas conceditur aliunde invectis mercibus quasi manum injiciendi, ab
instituto cursu retrahendi, ac denique ita sistendi, ut non prius, quam publico foro
divenditæ ibi fuerint, alio transferantur. Ita autem dicitur a Stapelen, quod in unum
aliquid coacervare designat, etc. Ægidius de Roia ann. 1324 : Item Brugis
Stapulam concessit omnium rerum, quæ apud Slusam applicarentur ex quacunque
patria. Henr. de Knyghton ann. 1352 : Ordinatæ sunt Stapulæ esse
Londoniis. Idem ann. 1363 : Ordinavit Stapulas lanarum esse apud
Calisiam. Eadem habet Thomas Walsinghamus. Cambdenus in Britannia, in Coritan.
ait, Lincolniensem urbem ab Edwardo III. in Stapulam, quam vocant, i. in lanarum,
coriorum, plumbi, etc. emporium constitutam fuisse, etc. Otterbournepag. 176 :
Hoc anno
(1388.) fuit parliamentum tentum Cantabrigiæ, in quo multa sunt
statuta,.... de Stapula revocanda de Midleburghe ad Calesiam. Vide
Stapella.Cumque, post
paucas et expeditas dietas, appropinquaret Calesiam (Henricus Rex) opidanos
et mercatores suos ibidem de la Staple, in solempni festivoque apparatu... obvios
habuit. stapulæ, seu mercatorum præest. Charta apud
Madoxin Formul. Anglic. pag. 20 :
Radulphus Dodmer Miles, Major Stapulæ Westmonasterii ad
recogniciones
et debitorum in eadem Stapula accipiendas deputatus..... significo
quod..... venerunt coram venerabili viro Thoma Seymer Milite, tunc Majore Stapulæ
prædictæ, ac Constabulario ejusdem, etc.Stapularumnomen, cujus meminit Lupus Ferrariensis Epist. 14. hodie
Estaples, ex qua ortus Jacobus Faber Stapulensis, cujus elogium contexuere Molinæus in Repetit. Legis 7. D. de liberis et posthumis num. 70. et ad Consuet. Bononiensem, Thuanus lib. 16. et Scævola Sammarthanus in Elogiis virorum illust. Neque aliud est oppidum ab eo quod
Wicum, et
Quentowicumvocant Scriptores paulo superioris ævi, cui
emporiiperinde ac
portusnomen tribuunt præ cæteris Annales Francorum Bertiniani ann. 842. et Vita S. Vandregesili pag. 387. tom. 3. Hist. Francor. Papiæ enim et aliis
Emporiumexponitur
stapulæet
emporiumidem sonent. Scio, quosdam id nominis Monasterio S. Judoci ad mare adscribere : sed non arridet eorum conjectura, quam alibi discutiendam reservamus.
Staplevocant quod Galli
Tibi præcipimus quod tot pontes, cleias, bordas, raccos, cordas,
canevacia, Stapulas, anulos, clavos ferreos, dolia vacua, et alia quæ pro hujusmodi
eskippamento equorum necessaria...... in navibus poni facias.