stara
pro j ~a salis
Sestier. Charta ann. 1195. apud Ughellum tom. 7. pag. 1321 :
Sex cuppas olei, et 4. salmas vini, et sex Staras grani, et sex
Staras hordei, etc.
Et per Commune Parmæ solvebatur ducentibus blavam forestariam in Parma
ad vendendum xii. Imperiales de Stara frumenti.Insuper
unam petiam de terra, in qua seminari possunt duo Staria frumenti. Charta Caroli
I. Regis Sicil. ann. 1277. apud Ughellum tom. 7. pag. 807 : De decima quoque
olei,... militaria 10. quæ sunt ad Starium Bari Staria 400. Nomina Potestatum
Paduæ ann. 1258 : Hoc anno... Starium frumenti valuit solidos 20. et ultra.
Casalis de Burro modiorum xxxix. et Stariorum
vii. Occurrit præterea apud eumd. tom. 8. col. 277. 375. tom. 12.
col. 1130. inter Probat. Hist. famil. Starium unum vini (vendebatur) florenos duos auri. Chron.
Modoet. apud eumd. tom. 12. col. 1085 : In vegete Starium vini remanserat.
Statuta Vercell. lib. 1. fol. 15 : Starium unum boni et puri vini veteris,
etc.Mutinæ
vendebatur Starius frumenti tribus libris Mutinensium. Chronic. Estense ad ann.
1347. apud eumdem tom. 15. col. 433 : Tunc temporis inter cetera Starius frumenti
valuit in Ferraria sol. xxviii. Johan. Demussis in Chron. Placent. ad
ann. 1185. tom. 16. col. 456 : Starius frumenti pro denariis xiv. et
Starius sichalis pro den. x. et Starius speltæ pro den.
v.