startia
Hoc est, integram unam peciam terræ, quæ est Startia nostræ
curiæ pertinens, et appellatur ea Campus seu Startia de Majano, habetque hos fines,
etc. Alia Guillelmi Regis Siciliæ, ann. 1182. apud Ughellum : Et sine
aliquo servitio castrum illud, sicut prædictum est, cum Startia turris palatii teneat et
cognoscat. Apud eumdem tom. 8. pag. 47 : Starzia. Adde tom. 6.
pag. 643. et seqq. Charta Philippi Principis Tarentini ann. 1313. post Hist. nostram
Gallo-Byzantinam pag. 77 : Cum civitatibus, villis, castris,.... juribus,
territoriis, Starciis, et pertinentiis suis omnibus, etc.
Ecclesias aut dignitates, et præbendas, beneficia et ferenda ac Startias, quæ in
civitate et diœcesi prædietis per cessionem, renunciationem vel mortem, vel alio quovis
modo vacaverint in posterum, vel hactenus vacaverunt, quorum ad nos collatio, provisio
seu electio quocumque spectat, personis ydoneis libere conferre possis.
Beneficia fortasse designantur firma et stabilia, quibus possessores privari non
possunt.