sulta
Propter quod et fratres prædicti
monasterii in Sulta eorum, censum de tribus acris, quas eligimus, tantum ad vitam
nostram nobis concesserunt, ita tamen ut si acræ ipsæ, quas elegerimus, in tantum
deteriorarentur, ut censum solvere non possint, etc. Hoc quoque inter cætera cautum est
ut, si Sulta nostra juxta Cristow infra terminos eorum venerit, nobis et hæredibus
nostris libera remanebit.