sultanus
Curbaram principem militie soldani Persie et Turcos, Arabes fugantes ‥ plenam victoriam habuerunt
A. ‥ filium ad soldanum imperatorem misit
soldanus dicitur quasi ‘solus dominus’, quia preest orientis principibus
ibi solidanus Persarum comperit civitatem viris virtutis esse vacuam
imperator Constantinopolitanus a ~o Yconii domino gravi jactura suorum affectus est
Nassaradinus, filius Abecii, solidompni Babilonie, a militibus Templi Domini captus ‥ est
hii qui olim dicebantur reges Persarum nunc vocantur ‘soldani’, id est soli domini
saldano Damascy
soudanus illum miserat ad dominum Edwardum interficiendum
pro mandato souldani
Emanuel ‥ soltano Iconii ‥ rependens hoc anno vicem
Assoltaninscribitur, id est,
Rex Regum; quem titulum sibi arrogat in Epist. ad Justinianum Imper. apud Menandrum Protectorem Ecl. 1. ut et alter Chosroës apud Theophylactum Simocattam lib. 4. cap. 8. lib. 5. cap. 13. Aythonus cap. 25 :
Agareni Imperatorem
sibi elegerunt quemdam de progenie Mahometi, ipsum vocaverunt Caliph, et ordinaverunt,
quod sedem haberet in Baldach opulentissima civitate : in quolibet vero aliorum
regnorum, quæ subjugaverunt Agareni, constituerunt unum dominum, quem vocaverunt
Soldan. Auctor Historiæ Hierosol. : Sicut Principes vestri, vel Imperatores
dicuntur, vel Reges ; sic apud illos qui præeminent, Soldani, quasi soli dominantes
vocantur. Ita apud Ordericum lib. 11. pag. 828 : Soldanus dicitur quasi
solus dominus, quia cunctis præest Orientis Principibus. Sed de Sultanis plura
congessimus ad Joinvillam, quo lectorem remittimus.Est autem in medio Nili ante Damiatam firmissima turris erecta, a
cujus pede duæ maximæ catenæ ferri usque ad muros civitatis contra turrim Sodanni
protenduntur, ne pateat navigio intrantibus vel egredientibus Ægyptum, nisi de licentia
Sodanni.Promisit quod viginti duo millia Soldanorum Soldano daret. Occurrit hac
notione apud Vincent. Bellovac. lib. 31. cap. 140. 143. 144. 150. lib. 32. cap. 54. Zantflietapud Marten. tom. 5. Ampl. Collect. col. 77.
Filium suum...... fecit loco
sui principatus Soldanariæ gubernaculo sublimari.Alfis Soldanus Ægypti a suis plus amicissimis et privatis tossicatus
fuit, et obiit. Et filius ejus in Soldania et dominio Ægypti successit.Circa Pontificem aliquando ante, aliquando
post, equitabit Marescallus, sive Soldanus curiæ, cum duobus sacculis pecuniarum ante
sellam, et projiciet super populum ad pressuram dimovendam. Vide sect. 5.
Promotiones Concilii Pisani : Si præsentare se, aut ad Monasteria reverti
contempserint : de mandato prædictorum superiorum suorum per Soldanum carceri
mancipentur. Ita habent omnes editiones. Vide Octavium Vestrium lib. 2. de
Judic. Aulæ Romanæ cap. cujus titulus est : De judice Marescalli urbis, quem hodie
Turris novæ Judicem vocamus.Syndicus. Vide ibi.