Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

suparum

SUPARUM
, Lineum brachiale puellarum. Papias. Hermanni Lerbeckii Chron. Episc. Mindens. apud Leibnit. tom. 2. Script. Brunsvic. pag. 167 : Velamina enim usque ad primam pestilentiam et alba Supara in brachiis secundum morem Monasterii ad sanctam Mariam ad altare, seu in Capitolio, in Colonia, de quo sunt fundatæ, portabant. Est autem Supara, monile, quod moniales in signum religionis portare in brachiis consueverunt, quod vulgariter Sueke nominatur. Vide Festum in Supparum, et ibi Scaligerum.
Supparum
,
Supparus
, Eadem notione. Gl. Gaspar. Barthii apud Ludewig. tom. 3. Reliq. MSS. pag. 250. ex Afranio : Puella non sum, Supparo si induta sum. Odo in Carm. de varia fortuna Ernesti Ducis Bavar. apud Marten. t. 3. Anecd. c. 345 : .... fluitantque per imos Suppara talos. Vide Brachiale et Camisa.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list