Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

superfusi

SUPERFUSI
, dicti, quibus ob morbum, vel periculum mortis, baptismus conferebatur superfusa salutari aqua, non vero immersione, uti observatum in voce Clinicus. Vetus Pœnitentiale MS : Parens, cujus filius non baptizatus obiit, uno anno pœniteat : si Sacerdos, ad quem pertinebat, vocatus venire neglexerit, ipse propter damnationem animæ, judicio sui Episcopi castigetur. Sed et omnibus licet fidelibus, ubi forte morituros invenerint non baptizatos, immo præceptum est, animas eripere a diabolo per baptisma, id est benedicta simpliciter aqua in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, intinctos aut Superfusos aqua. Synodus Nemausensis ann. 1284. cap. de Baptismo : Si tamen tanta copia aquæ haberi non possit, ut infans in ea totaliter mergi possit : cum scutella vel scypho vel alio vase aliqua quantitas aquæ super infantem effundatur a baptizante, et effundendo dicat baptizans, etc. Vide Synodum Celichytensem ann. 816. cap. 11. Perfusum, eadem notione, dixit Rufinus, ubi Eusebius lib. 6. Histor. cap. 43. περιχυθείς habet.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list