superpositio
sŭperpŏsĭtĭo, ōnis, f. [superpono],
- a paroxysm in disease, Cael. Aur. Tard. 2, 13, 179 al.
superpositio, ōnis, f. (superpono), I) das Darauflegen, das Auflegen, manus, Augustin. quaest. in heptat. 2, 154. – II) der Paroxysmus der Krankheit (Ggstz. lenimentum, die Beruhigung), Cael. Aur. de morb. chron. 1, 1, 18 u. 2, 13, 179: Plur., ibid. 1, 1, 17; 1, 4, 72 u.a.
quem ‥ videbat angelico quodam umbraculo contra impetum daemoniorum quasi libri alicujus magni extensione et ~one defensum
errores et vitia ‥ electorum nequaquam in numerum virtutum quibus ecclesia perficitur atque ornatur adnumerantur, sed bonorum potius operum ~one ne appareant obteguntur
quia extrinsecus est compositum, ut paries ex ~one lapidum junctus
cum emendacione diversarum veterum cerurarum et ~one earundem super ost' camerarum
ibidem sepultum, cum ~one unius lapidis plani marmorei
pro ~one unius molaris in molendino de Estraynton
ex superposicione hec ‥ proposicio arguetur
mensuratur quantitas ignota per aliam quantitatem notam equalem sibi, et hoc fit per applicationem sive ~onem
hoc probo per ~onem, que est communis concepcio quinta Euclidis ut recolo
nonne enim paternitas est ~o, filiatio autem est suppositio?
ipso principe Babylonis videntur elatiores; quia ipse ad similitudinem Altissimi se extulit, hi autem se efferunt ad ~onem
ista propositio ‥ vera est in relativis ~onis et suppositionis
si monachus ‥ evomerit sacrificium ‥ si non infirmitatis causa, vij ~onibus, si infirmitatis et non voracitatis causa, iiij ~onibus deleat culpam. si autem non sacrificium, diei ~one et multa increpatione plectatur
si quis errans commotaverit aliquid de verbis sacris ubi periculum adnotatur, triduanum aut iij ~ones faciat
verbera corporis, que quidam disciplinas vel ~ones vel fustigationes appellant
sŭperpŏsĭtĭō, ōnis, f. , paroxysme [dʼune maladie] : C. Aur. Chron. 2, 13.
Post meum obitum res ipsæ cum omni melioratione ac
Superpositione ad ipsum sanctum recipiantur locum. Vide Superpositum
1.superpositodie a cibo vel etiam a potu penitus abstineret ; quod Pœnitentialis MS.
Superjejunaredixit :
In quarto Superjejunet ad Nonam, et a carne et vino abstineat se.
Concilium Eliberitanum can. 26 : Errorem placuit corrigi, ut omni Sabbati die
jejuniorum Superpositionem celebremus. In eodem Concilio cap. 23 :
Jejuniorum Superpositiones per singulos menses placuit celebrari. Regula
Magistri cap. 53 : Qui vero voluerint Fratres jejunium superponere, in ipso
superposito die in labore cum Fratribus non spectentur, solummodo laborantibus Fratribus
legant, ut otiosi non sint, et pro pane, verbo Dei reficiantur. Ubi diserte
indicatur in superpositis jejuniis a pane abstinuisse jejunantes, proinde superpositionem
fuisse strictius jejunium : nos dicimus Redoublement de jeune.
Quoties autem
infirmitate corpusculi, quam incredibili abstinentia et duplicatis contraxerat jejuniis,
vexabatur, etc. Cap. 10 : Lascivientem adolescentularum carnem crebris et
duplicatis frangebat jejuniis, malens stomachum dolere, quam mentem. Et apud
Anonymum Suession. in Vita S. Vodali cognomento Benedicti, n. 4 : Jejunio duplici
reliquorum charismatum diadema coronavit. Quo loco jejunium duplexdicitur, quomodo
gemina Superpositioin Actis Martyrum Numidarum n. 8 :
Continuatis in carcere gemina Superpositione jejuniis, et orationibus sæpe
repetitis, etc. In quibus scilicet a pane et potu abstinebatur. Cujusmodi forte
fuit jejunium SS. Patrum. de quibus Nilus Narrat. 3. pag. 34. qui alternis diebus,
Si trepida parum amplius
rudimenta permittunt, alternis hyemales dies jejuniis transigantur : quæ sicut moderari
convenit, ita necesse est duplicari : duplicari, inquam, duo enim sunt abstinentiæ
genera : unum est incontinentiæ appetitum a cibo et potu, et a diversis carnalium
suavitatum illecebris coercere ; et vomere crucis terram subjecti exterioris edomare, et
necessitati potius quam voluptati temperata moderatione servire paulum, si permittat
infirmitas, vel alternis diebus, donec vis longæ consuetudinis dissuescatur,
accipere. Ubi quod Faustus alterna jejunia, Belethus cap. 11.
jejunia alternitatisvocat. Quod porro
continuare jejuniadicunt Acta Numidarum Martyrum, id per
Superpositioigitur in jejunio erat strictius cæteris jejunium, ut fuit illud quod Monachi Ægyptii Quadragesimali tempore observabant. S. Hieron. Epist. 22 :
Jejunium totius anni æquale est, excepta Quadragesima, in
qua sola conceditur districtius vivere. Vita S. Samsonis Episc. Dolensis lib. 1.
cap. 10 : Jejuniis ac vigiliis prolixioribus plus omnibus Fratribus ibidem
habitantibus sese exercebat, ita ut Superpositiones interdum autem et triduanas facere
contendebat. Lib. 2. cap. 12 : Superpositiones frequentissimas, nec non
et biduanas, interdum autem et totas hebdomadas, id est 7. dies totos peragens, septimo
demum die reficiebatur. Rabanus Maurus lib. 2. de Institut. Cleric. cap. 25 :
Qui constituta atque demandata jejunia servare neglexerit, peccat : Qui autem
expletis legitimis, privata superexpenderit, propriam mercedem habebit. Nam leguntur
aliqui Sanctorum per biduanas, sive per triduanas, sive etiam per totam hebdomadam
jejunium extendere : plerique quod nec vinum, nec siceram biberint, nec aliquid
manducaverint, præter panem siccum et olera : alii quod ab omni carne se abstinuerint,
etc. Ita Epiphanius in Exposit. fidei Catholicæ n. 22 : Οἱ
δὲ σπουδαῖοι διπλᾶς καὶ τριπλᾶς, καὶ τετραπλᾶς ὑπερτίθενται, καὶ ὅλην τὴν ἑβδομάδα
(Πάσχατος,) τινὲς ἄχρι τῶν ἀλεκτρυόνων κλαγγῆς τῆς κυριακῆς
ἐπιφωσκούσης. Gregorius Turon. de Vitis Patrum cap. 15 : Exiguosque cibos
et tenues potiones sumens : diebus autem Quadragesimæ sanctæ, addebatur augmentum
abstinentiæ ciborum diminutione : nam usus illi panis tantum hordeaceus erat et
aqua. Ejusmodi fuere jejunia, de quibus Apophthegmata Patrum in Agathone n. 20.
Palladius in Hist. Lausiaca cap. 20. et Chronicon Montis-Sereni ann. 1157.Superpositionessimpliciter appellantur.
Presbyter aut
diaconus faciens fornicationem naturalem... Superpositionem faciat in unaquaque
hebdomada, exceptis l. diebus post passionem. Infra : Si
monachus exundante ventre evomuerit sacrificium in die ; cœnam suam non præsumat. Et
si non infirmitatis causa, vii. Superpositionibus : si infirmitatis et non
voracitatis causa, iiii. Superpositionibus deleat culpam. Si autem non
sacrificium, diei Superpositione et multa increpatione
plectatur.Si qualibet occasione a justo
deviatum fuerit, Superpositione damnetur. S. Columbanus : Qui vituperat aliquem fratrem obsequium dantem, tribus Superpositionibus
pœniteat. Pœnitentiale MS. Thuanum, seu Capitula Theodori Cantuar. cap. 52 :
Si in die, quando communicaverit, sacrificium evomuerit, si ante mediam noctem,
tres Superpositiones faciat, si post mediam noctem, duas, etc. Ita passim in
aliis Pœnitentialibus, ejusdem scilicet Columbani (ubi perperam
suppositiones, pro
superpositioneseditum proclivi mendo etiam in MSS. Codd.) et Halitgarii Episcopi Cameracensis cap. 9. 10. in Regula S. Donati cap. 29. etc.
Αλλ᾽ οἱ μὲν καὶ
πάσας ὑπερτιθέασιν ἄσιτοι διατελοῦντες, οἱ δὲ δύο, οἱ δὲ τρεῖς, οἱ δὲ τέσσαρας, οἱ δὲ
οὐδεμίαν∙ καὶ τοῖς μὲν πάνυ διαπονηθεῖσιν ἐν ταῖς ὑπερθέσεσιν, εἶτα ἀποκαμοῦσι,
καὶ μόνον οὐκ ἐκλείπουσι, συγγνώμη τῆς ταχυτέρας γεύσεως, etc. Ubi observare est
superponentes,
Οἱ πολλάκις μὲν καὶ
τὰς καλουμένας ὑπερθεσιμους (ἡμέρας) πράττουσι, διήμεροι καὶ
τριήμεροι τὰς νηστείας ἐκτελοῦντες. Ita etiamSuperpositionemusurpant Medici veteres, nempe pro morbi augmento,
Redoublement de fievre, ou de maladie, cui
lenimentumopponitur. Cælius Aurelian. lib. 3. Tardarum passion. cap. 1 :
Non solum lenimenti
tempore, sed etiam in augmento, sive Superpositione passionis. Idem in Præfat. :
Præscriptis celerum passionum libris, tardarum placet curationes ordinare, quæ
solo Superpositionis tempore superioribus similes, in lenimento vero varia
recorporatione formantur. Et lib. 1. Acutor. cap. 5 : In Superpositione
quam Greci ὑπέρθεσιν vocant. Lib. 2. cap. 12 :
Si in Superpositionem veniant, quam Græce Epithesin vocant. Occurrit
passim apud hunc Scriptorem. Alexander Iatrosophista lib. 1. Passion. capit. De signis futuræ freneticæ:
Quod si passio Superposuerit, ita ut jam proxima sit
frenesis, etc. Neque aliter accipi debet.Videant discreti,
utrum superfluæ locutioni utile silentium imponi, an Superponi debeat. Perperam
editum supponi. Ita
Monasteria quædam quadam
utuntur psalmorum et officiorum Superpositione. Pœnitentiale S. Columbani non
semel meminit pœnitentiæ Psalmorum cap. 9 : Pœnitentes fratres et indigentes
pœnitentia psalmorum, hoc est, cui necesse fuerit, ut psalmos adhuc pro visione nocturna
decantet, etc. Cap. 10 : Si quis fratri suo venienti
(detraxerit) quatuor psalmos. Si quis obliviscitur aliquid foras, si minus,
12. psalmos, si majus, 30. psalmos. Ita alibi non semel. Alio porro sensuPsalmiin Regula Magistri cap. 50 :
Alii literas
discant et doceant, alii psalmos, quos habent Superpositos, meditentur. Cap. Aliquantulum legat, si fuerit psalteratus. Si vero non fuerit,
tabulas a Majore Superpositas Psalmis secum portet, ut ad refectionem prandii, aut ad
mansionem cum applicaverit, aliquantulum, quantum occurrerit, tamen meditetur, ut
quotidie regulæ reddat, quod suum est. Ita et Frater, qui adhuc literas discit, tabulas
Superpositas a Majore a Monasterio secum portet, ut si cum literato vadit, ipse, cum ad
refectionem vel mansionem applicaverit, cum eo tamen, aut solus aliquantulum, quantum
occurrerit, meditetur. Quibus locis Psalmi supertabulas peregrinantium illiteratorum
positividentur indicari, quorum scilicet loco aliquid de iis meditari liceat. Utcumque sit de horum verborum sensu, constat, genuinam vocis,
superpositio, significationem Salmasium ad Solini cap. 27. pag. 324. et 1342. ut et plerosque e doctioribus non esse assecutos. Vide Petavium in Miscellan. exercit. post Julianum cap. 5. et infra Tabula Peregrinantium.
Ut nemo nisi consentiente proprio Episcopo, aut ejus Misso, sub
obtentu religionis jejunium sibi imponat, unum diem præ aliis excipiendo, omnino
interdicimus :... quia plus causa ariolandi esse cognoscitur, quam supplementum legis
Catholicæ.