superprisia
Siquidem Simon quærebat in terra S. Nazarii, quam duo fratres
tenebant... salvamentum et Superprisiam. Unde statutum est in eadem terra annuatim pro
salvamento in vindemiis modium vini, denarium pro pane unum, alterum pro vino, tertium
pro caseo prædictus Simon accipiat. Infra : In omnibus istis terris nihil
omnino sæpedictus Simon retinuit, præter illa tantummodo de salvamento, quæ superius
annotata sunt, neque Superprisiam, neque aliquam penitus exactionem. Charta
Odonis Ducis Burgund. ann. 1102 : Relaxant Monachis Divionensibus... arbergarias,
cautiones, et Superprisias. Charta Philippi Pulchri Regis Franc. ann. 1311 :
Novitas vel Surprisa, quod idem est, etc.
Guichardus de Maniaco injuste accipiebat Supercaptionem in
colonica de Poirols. Verpiverunt illam Supercaptionem et injurias Berardo Episcopo
Matisconensi.Theodericum vero de Vaura cum tenore ejus ad mansum
pertinente........ Canonicis dedit, excepto quod quamdiu Hugo vixerit, in Theoderico
Supercaptionem retinuit.