supportari
Nec non a communi frequentatione et cursu Missarum hebdomadatim celebrandarum
Supportati penitus existant.Nostrum monasterium ab omnibus
subsidiorum et contributionum oneribus perpetuo Supportatum esse debeat et exemptum.
Ab omni onere exactionum...... absolvendos duximus......
Sic, quod dicta quatuor opida, si ea nostra celsitudo habere Supportata non poterit,
nobis et imperio quolibet anno in festo B. Martini, pro omnibus Supradictis oneribus
præstandis, 1600. marcas ministrabunt. Supraportari, in chart. sec.
Vertragen, col. 1905.
Qui quadraginta annis ab investitionis suæ tempore in religione
conversati sunt, debent a lectura mensæ Supportari, dummodo id in conventu ab abbate
humiliter petierint. Supporter, eodem intellectu, in Ch. Caroli VI. reg. Franc. ann. 1416. ex Chartul. episc. Carnot. :
Par le fait des guerres et mortalités, qui
se sont survenues en ladite ville, ils n'ont peu paier icelle rente à nostre amé et feal
conseiller l'evesque de Chartres ;... lequel pour consideration desdites fortunes et
mortalités, ayant pitié et compassion de leur pauvreté et nécessité, les ait Supportés
et déportés de paier ladite rente.