tabernagium
sint quiti de telonagio ‥ de passagio ‥ de focagiis, de ~io
L'amende de cette manière de action est
appellé Tavernage, et est pour refrener et pour oster la convoitise des Taverniers.
L'amende del Tavernage fut establie par l'outrage de leur vente, afin que le commun
peuple ne fust grevé. Paulo aliter in edita cap. 16. Editio vero Latina :
Hujusmodi satisfactionis emenda Tabernagium nuncupatur, quæ ad refrænationem
cupiditatis tabernariorum, ne excessu venditionis eórum populus gravaretur, fuit a
principibus instituta. Charta Fulconis Comitis Andegavensis ann. 1010. pro
fundatione Abbatiæ Bellilocensis juxta Lochas : Consuetudinarios autem suos,
ubicumque vina sua posuerint, sequentur, et Tabernagium habebunt, et non solum infra
alodium, sed etiam extra per circuitum, et vendas de omnibus, quæ ad mercatum
pertinent. Tabularium Fiscanense ann. 1260. fol. 51 : Et quod homines mei
de feodo loricæ meæ debent reddere Abbati Tabernagium, etc. Hujus etiam mentio
habetur in Charta Gerardi Comitis Ruscinonensis ann. 1162. et apud Brittonum pag. 36. v°.
Item habet ibidem Dominus Tabernagium et
gridagium, quæ valent ad firmam per annum, ut nunc, quatuor libras ; et dominus debet
tradere et administrare exemplar mensurarum et etiam mensuras. Ubi
Tabernagiumnon est mulcta pro fraude, sed tributum pro facultate vini distrahendi domino solutum. Vide ibid. pag. 77. Vide Taberniaticum.
A quibusdam etiam burgensibus, a nobis vel prædecessoribus
nostris non emancipatis, habebamus jus exigendi singulos sextarios pro singulis modiis
vini ab eis venditis, quæ consuetudo Tabernagium vocabatur. Charta ann. 1330. in
Reg. 3. Armor. gener. part. 2. pag. vj : Item cum prædicti Rostangnus et Poncius
tenerentur solvere Tabernagium dicto nobili domino Giraudo de vino, quod vendebant in
temporibus banni. Alia ann. 1332. inter Probat. tom. 1. Hist. Burg. pag. 531 :
Prior S. Johannis de Sinemuris in Auxeto dicatur habere certum Tabernagium in
villa et castro de Sinemuris, super vino per burgenses dicti loci venditioni
exposito. Vide infra Tabernaria 2.