tartaron
Peregrinis vero et humili populo
cujusdam generis monetam, quam vocant Tartaron, ad sustentationem vitæ sæpius idem
Imperator mittebat. Fulcherius Carnot. lib. 1. cap. 4 : Jussit Imperator
de auro suo et argento atque palliis proceribus nostris dari, et peditibus quoque fecit
de nummis suis æneis, quos vocant Tartarones. Ordericus Vital. lib. 10 :
Imperator autem plurimas naves Tartaronibus onustas misit. Occurrit
iterum apud eumdem pag. seq. et apud Albertum Aquensem lib. 1. cap. 16. lib. 2. cap. 16.
Dicta videtur quasi quadrans assis, aut alterius monetæ. Vide Dissertationem nostram de
Imperatorum Constantinopolitanorum nummis Tartarones quippe quadratos ex cupro nummos
Thraces vocitant, colligitur Tartarones: quod improbat Sigismundus
Liebein sua Gotha Nummaria Amstelodami edita ann. 1730. pag. 102. ubi delineandum curavit
Tartaronemrotundum, non quadratum, cum hac inscriptione TE-TAPTEPON. Alia notione occurrit in
Tartarinus.
Tartenuncupabatur. Lit. ann. 1357. tom. 3. Ordinat. reg. Franc. pag. 165 :
Gros Tournoys, viez compaignons, Tartes, exterlins, volans, et
toutes monnoyes deffendues. Ubi pro Volans, leg.
Vaillans, ex Stat. ann. 1358. ibid. pag. 222. art. 2 :
Compaignons, Tartes, vaillans, ou autres
monnoyes que des nostres.