terminale
terminissuis et limitibus circumscriptum, districtus, nostris alias
Termenal. Charta ann. 1266. in Reg. S. Ludov. ex Chartoph. reg. fol. 42. v° :
Oliverius de Terminis recognovit quod ipse contulerat ....... monasterio
Fontisfrigidi...... totum unum Terminale suum et pasturale de Joncairolis, quod
Terminale et pasturale sunt in terra Terminesii. Alia ann. 1295. ex Bibl. reg. :
Ego Bernardus de Auriaco domicellus..... recognosco a vobis (Aymerico vicecomite
et domino Narbonensi) dictum Terminale de Sancto Brancassio tenere ad feudum et me esse
vestrum hominem pro prædicto Terminali et vassallum. Pactum ann. 1416. tom. 10.
Ordinat. reg. Franc. pag. 400. art. 1 : In eodem loco de Pedenacio, ejusque
territorio sive districtu, aut in alio Terminali, sive loco quocumque, etc. Lit.
remiss. ann. 1459. in Reg. 188. ch. 184 : Le suppliant et Raymond Serrat partirent
de la ville de Limous pour aler chasser aux grues, et alerent vers ung Termenal, appellé
Aragaste, près d'un olivier, où ilz trouverent certaine quantité de grues. Vide
Terminus 1.