thiuphadus
Duces, Comites, et Gardingos. Huic suberant
Millenarii, Quingentarii,
Centenarii, Decani, exercitus etiam Compulsores, Annonarii, Defensores, Pacis
assertores, Numerarii, Villici, Sajones. Tiuphadum, civilem administrationem
habuisse colligitur ex Lege Wisigoth. lib. 2. tit. 1. § 23. 26. et lib. 4. tit. 5. § 6.
Huic in omni criminalium negotiorum genere judicandi licentia concessa erat, præterquam in
his criminibus, quæ legum sententiæ aperte condemnant, quibus qui obnoxii reperiebantur,
eos non judicare amplius, sed ut jam a lege præjudicatos condemnatosque debitis pœnis
subjicere cogebantur. Ita enim accipienda videtur eadem lex lib. 2. tit. 1. § 15 :
Cum in cæteris negotiis criminalium causarum Thiufadis judicandi licentia
concessa fuit, criminosos a legum sententiis judicare non audeant, sed debitam in eis,
ut competit, censuram exerceant.
Cum cæteris negotiis
criminalium etiam... concessa sit.... sententiis ipsi vindicare,
etc.hostemexire compellebant, quomodo Ballivi ac Senescalli olim apud nos, hoc est Regios subditos, qui ex sua
Thiuphadiaerant : ita enim provincia Thiuphadi appellatur lib. 9. tit. 2. § 1. 3. 4. 5. 6. 9. Suberat autem
ThiuphadusComiti, ex d. § 5. Vide Diploma Ervigii Regis post Concilium Toletanum XIII. Quidam vocem hanc a Germanico
Tief, altus, deducunt, quasi suprema fuerit inter inferiores dignitas.
Thiu, et
Fads, a
Fadian, Ordinare, dispensare.
Thius,Gothice est Famulus, ita ut
ThiuphadhsWisigothis dictus fuerit qui aliis
Sinisbalk.
Thynphadusperperam legitur apud Spelmannum ;
Tuifadusvero in Charta ann. 1027. in Probat. Hist. Occitan. tom. 2. col. 179.