Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

tinctum

TINCTUM
vel
Tinctus
, Panni species. Charta Henr. II. reg. Angl. pro Norman. ex Reg. S. Justi Cam. Comput. Paris. fol. 35. v°. col. 1 : Sit.... una latitudo pomorum (leg. pannorum) et Tinctorum et russetorum et haubergetorum, scilicet duæ ulnæ infra listas. Libert. castri de Malast ann. 1312. tom. 7. Ordinat. reg. Franc. pag. 502. art. 16 : Quod quilibet dicti castri seu villæ lanas, filatum, filacia, Tinctum et pannos pariter libere valeat portare,...... sine leuda et pedagio. Lit. remiss. ann. 1365. in Reg. 98. Chartoph. reg. ch. 265 : Prædictus Miletus dixit ipsi Guyoto, quod ipse furatus fuerat tincturam seu Tinctum ipsius Mileti. Taint vero de Laminis stanneis, quibus scuta cooperiebantur, intelligendum puto. Poema Alex. MS. part. 1 : Qui li trencha l'escu, le Taint et le vernis Et le haubert li a déront et désertis. Ibidem part. 2 : Des fors escus i chiet li Tains et li vernis.
TINCTUM
, ut supra Tinctoria, Ital. Tinta, Officina tinctoria. Charta apud Cenc. inter Cens. eccl. Rom. : Plaza de ponte majori, quod habet ecclesia in Benevento, et omnes planeas cum palatio piscium et foliorum, Tincta Judæorum, plateaticum de ponticello, etc.
TINCTUM
, Sputum coloratum, tinctum sanguine. Alex. latrosoph. MS. lib. 1. Passion. cap. 139 : Accedente tempore (pleuretici) omnino expuunt Tinctum, quod significat qualis humor flegmonem operatur.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list