Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

toca

TOCA
,
Tocha
. Glossæ Isidori : Toca, is calculus dictus est, computo solo pilis quod sibi componunt. Calx enim est lapis, calculus diminutivum. Locus mendosus. Legit Grævius, Tocuis, calculus dictus est, etc. Vossius lib. 2. de Vitiis serm. cap. 18. Tocua, observatque Tocha pro calculo etiam esse apud auctores de limitibus agrorum : Trifinium quam maxime quando constituimus cum signis, id est cineribus aut carbonibus, et calce ibidem construximus, et superduximus, et super Tocham monticellum constituimus. Eidem Vossio videtur et ad Græcos manasse, quando Tzetzi Chil. 12. pro calculo dicitur τζόγη, nisi τζόγη ex Schacus sit, hoc est, calculus. Meursius ibi legit τζόχαι. Vide Glossarium mediæ Græcitatis in hac voce.
TOCA
, Rugatus pileolus, Gall. Toque. Menotus Serm. fol. cxx : Pulchram camisiam rugis plenam supra collum, bombicinum elegans velutium, Tocam Florentinam, crines crispatos, etc. Utitur rursum infra. Vide Togua.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list