torale
torumLatini vocant, quidquid lecto instruendo ac insternendo conducit. Gloss. Lat. Gr. :
puncta?
Optimum ex
linteis Torale , optimum ex lana strangulum, cum præstantissimo
cervicali.Lintei torales, apud Ammianum lib. 16. Lampridius in Heliogabalo :
Primus
omnium privatorum Toros aureis Toralibus texit. Vide Cujacium lib. 10. Observ.
cap. 18.Toro, Collis, monticulus. Tabularium Eleemosynæ S. Pauli Viennensis :
Infra subscriptos terminos, id est a vado aquæ, qui vocatur Secusia,
sicut vadit charreria S. Eugendi, et per Torale in circuitu montis, usque ad alium vadum
præfatæ aquæ, etc.Necnon Toralia, terras, nemora predicta
eidem actori esse ypothecatas et obligatas.