tornettum
Est autem Tornettum quiddam duobus annulis compositum, gyrantibus in se invicem,
et hoc modo est factum ; sunt duo annuli ferrei, aut ænei, aut argentei,
aut de alio metallo facti, magni ad quantitatem annulorum, qui sunt in jactis, etc.
Quoties igitur timebitur, ne falco intorqueat se jactis, alligabitur hoc Tornettum
annulis jactorum cum quadam corrigiola subtili et forti, etc. Est autem utilitas
Tornetti in hoc, quod falco non possit vexari per intortionem jactorum in pedibus
suis.