tracones
Terrarum Tracones , animalia dico dracones.
Will. Tyrius lib. 16. cap. 9. de regione Traconitide in Syria : Videtur
autem nobis a Traconibus dicta : Tracones enim dicuntur occulti et subterranei meatus,
quibus illa regio abundat ; nam pene universus illius regionis populus in speluncis et
cavernis habitat, et in Traconibus habet domicilia. Lib. 19. cap. 26. de Nilo :
Sed tamen quibusdam meatibus tempore soliti incrementi, fluvii pars urbem
influit ; quam aquarum influxionem cisternis amplissimis, ad hoc specialiter deputatis,
ad usus proprios toto anno diligenter servant ; sed et pomeria, quæ sunt extra urbem
procuranda, occultis Traconibus portionem ex ea dirigunt necessariam. Matth.
Paris ann. 1247 : Cavernis terrestribus, et profundis Traconibus , etc. Vitæ
Abbatum S. Albani : Tracones vero et vias cum meatibus subterraneis, et solide per
artificium arcuatis......... obturavit.
Crypta Traconariasub Miseni promontorio, teste Mabillonio in Museo Ital. pag. 108.