trigeris
Trieris,
triremis. Hariulfus de Miraculis S. Richardi cap. 3 :
Fuit quædam Trigeris magna et fortis,
quæ plena hominibus armatis, cursu veloci tendebat properare in Hierusalem, etc.
Mox : Erant autem in ipsa maxima navi, etc.
Acceptis enim vero donis
legati mirificis, Trigerim gratulabundi conscendentes, et ..... prosperrimo navigantes
remigio, etc. Vide Trieris.