trustis
In manu nostra Trustem et fidelitatem visus est conjurasse,
id est, fidelitatem sacramento firmasse. Capitulare ann. 779. cap. 14. et Lex Longob. lib.
3. tit. 4. § 2. De Truste facienda, ut nemo præsumat ad nos venienti
mansionem vetare, et quæ necessaria sunt, sicut vicino suo ei vendat. Ubi
Boherius : Expone de Truste facienda, i. regali servitio faciendo. Glossæ
aliæ Caballicatam, hoc loco
Trustem facere, fidem, seu, ut posteriores locuti sunt,
hominiumRegi præstare. Lex Salica tit. 43. § 4.
Si quis eum occiderit, qui in Truste dominica,
est, etc. Ita tit. 44. § 2. et in Recapitul. ejusdem Leg. § 31. Lex Rip. tit.
11. § 1 : Si quis eum interfecerit, qui in Truste Regis est, etc. Homo ex Truste regali,in eadem Lege Sal. tit. 66. § 2. Quibus locis
In Truste dominica, In truste Regis, vel
Ex truste regaliesse dicuntur qui regi ipsi
fidemjurarunt quod Procerum præsertim fuit, quos inde
Antrustionesvocarunt,
Fidelesii postmodum dicti. Vetus Codex MS. Pacti Salici ex Bibl. Regia, pro eo, quod habetur in edito :
Si quis eum occiderit, qui in Truste Dominica est,
etc. hæc præfert : Si quis Antrustionem Dominicum occisserit, Malb. Malcha,
24. denariis, qui faciunt solidos 600. culpabilis judicetur. Id præterea omnino
declarat Marculfus formula laudata, cujus titulus est, De Regis Antrustione
Amstrustione, ut est apud Lindenbrogium form. 47 :
Rectum est, ut qui nobis fidem pollicentur inlæsam, nostro tueantur auxilio. Et
quia ille fidelis, Deo propitio, noster, veniens ibi, in palatio nostro, una cum
arimania sua in manu nostra Trustem et fidelitatem nobis visus est conjurasse, præterea
per præsens præceptum decernimus ac jubemus, ut deinceps memoratus ille in numero
Antrustionum computetur. Et si quis fortasse eum interficere præsumpserit, noverit se
wirgildo suo sol. 600. esse culpabilem * judicetur. Ubi Antrustio, seu
fidelisfidem Regis profitetur, et vicissim Rex tuitionem ac patrocinium ob juratam fidelitatem
Autrustionipollicetur. Fiebat autem ejusmodi
more Francico, in manus Regis in vassaticum
manibus commendatis, Sacramento interdum ad sanctas Reliquias præstito ut est apud
Continuatorem Aimoini lib. 4. cap. 64. Quam quidem fidelitatem Hominiumpostmodum appellarunt. Vide Commendatus, Fidelitas,
hominium,
Vassaticus,
etc. Fuisse autem
Antrustionumsummam dignitatem ex eadem Lege Salica tit. 32. § 20. edit. Heroldi, colligitur, ubi,
si quis Salecus
Salecum castraverit, 600. solidis culpabilis judicatur ; si quis vero
Antrustionem castraverit, 1800. solidis culpabilis * judicetur. Et tit. 74.
ejusdem edit. hominis ingenui Chreodibaluitur solidis 600. Antrustionis 1800. id est triplo. Unde cum viri Salici
Antrustionesviros fuisse in aula Regis primarios. Adde tit. 76. ejusdem edit. ubi locis citatis
Antrussioeditum habetur.
in Truste Regiaest. Ita videntur vocem hanc usurpare Capitula Caroli C. apud Carisiacum ann. 877. cap. 20 :
Nullus homines nostros sive alios
deprædari audeat,.... quod si aliquis præsumpserit, in triplo componat, sicut ille, qui
in Truste dominico committit. Ubi observanda triplex compositio in eo, qui
trustemocciderit, seu qui
in truste Regis est, quod et habent Leges Salicæ et Ripuariæ, ut et Marculfus locis laudatis.
De fiscalibus, ut contra dominum censuimus, pro
tenore pacis jubemus, ut in Truste electi Centenarii ponantur, pro quorum fide atque
sollicitudine pax prædicta servetur. Et quia propitiante Domino inter nos germanitatis
charitas indisrupto vinculo custodiatur, Centenarii inter communes provincias licentiam
habeant latrones persequi, vel vestigia assignata minare, et in Truste, qua defecerit,
sicut dictum est, causa remaneat. Ita ut continuo capitale ei qui perdiderit, reformare
festinet, et latronem perquirat ; quem si in Truste perinvenerit, medietatem sibi
vindicet, vel delaturam. Supra § 3. de latrone : Qui si in Truste
invenitur, medietatem compositionis Trustis adquirat, et capitale exigat a
latrone. Ubi trustisnon est, qui in
trusteregia est, sed provincia ipsa suo quæque Principi subdita, et
fideobstricta. Ejusmodi igitur verborum sensus est, ni fallor, in hac Childeberti Decretione, quæ pars est pacti ejusdem Regis cum Chlotario Rege, ut verba ipsa satis ostendunt, et recte observatum a Bignonio. Injungitur ergo Centenariis, ut in qualibet
truste, i. in utriusque Regis provinciis
fidesibi obstrictis, eligantur
Centenarii, qui latrones persequantur, ita ut si
defecerint, i. si eos comprehenderint in
truste, seu in provincia alterius Regis, in ea latronis causa peragatur, ipsaque
trustis, seu dominium Regis ipsius, ubi captus fuit, medietatem compositionis habeat, ut perinde
trustis alia, e qua profecti sunt Centenarii, alteram.
de latronepaulo aliter ex MS. refert Eccardus pag. 138.
fines provinciæ scilicet
sive territorium fide Regi obstrictum.