vassus
nec ullus ex ~is sancti Martini ibi fuit nisi unus, Amalgarius nomine
quidam ~us Hilduini comitis nomine Guarembertus mala voluntate plenus erat
Vassi de auro et de argento, in Testamento Ranimiri Regis Aragoniæ æræ 1099. apud Martinezium.
Duos Vassos
argenteos et tres culiares argenteas. Vide supra
Vassilium.familiaresætas posterior appellavit seu domesticos, et qui ex Regia, aut alicujus Principis, familia erant, videtur indicare Lex Alamannorum tit. 79. § 3 :
Si alicujus Seniscalcus, qui servus est, et dominus ejus 12. Vassos
infra domum habet, occisus fuerit, etc. Marculfus lib. 2. form. 17. quæ est
testamenti duarum personarum:
Quicquid exinde facere elegeris, aut pro
animæ remedio in pauperes dispensare, aut ad Vassos nostros, vel benemeritis nostris
absque repetitione hæredum meorum, quod tua decreverit voluntas, faciendi liberam habeas
potestatem. Ubi Nullus Vassus Abbatissæ, nec minister aliquis, nec clericus, nec laicus
claustra ancillarum Dei ingrediatur. Præterea Capitula Caroli M. et Capitul.
ann. 823. cap. 24. ac priora quidem lib. 2. cap. 24 : Vassi quoque et Vassalli
nostri nobis famulantes, volumus, ut condignum apud omnes habeant honorem, sicut a
genitore nostro et nobis sæpe admonitum est. Agitur hoc loco de Vassis Regiis et Dominicis. Et lib. 3. cap. 73 :
De Vassis Dominicis, qui adhuc intra casam
serviunt, et tamen beneficia habere noscuntur, statutum est, ut quicunque ex eis cum
domno Imperatore domi remanserit, vassallos suos casatos secum non retineat, sed cum
Comite, cujus pagenses sunt, ire permittat. Denique lib. 4. cap. 4 : De
Vassis nostris, qui ad marcham nostram constituti sunt custodiendam, aut in longinquis
regionibus sua habent beneficia, vel res proprias, vel etiam nobis assidue in palatio
nostro serviunt, etc. Erant igitur servus, famulus. Antiquis significabat
juvenem, adolescentem virum. Fads, quod in compositione significat rei vel negotii procurationem, et respondet Anglo-Sax. vadian, ordinare, dispensare, disponere : unde ministri et famuli Principum propter commissam sibi bonorum seu officiorum curam dicti sunt
Fadsi, dein
Fassiet
Vassi. Vassallus autem, addit ille, est quasi
Fads-scalcus, rerum dominicalium minister.
Vassen, ligare, deducit : quia, inquit, per investituram vassallus solemni stipulatione ita alligatur domino, ut illius fiat homo. At Goldastus
Vassum a vadedictum contendit,
qui vadimonium pro beneficio accepto
auctori suo dedit. Denique Turnebus lib. 21. Advers. cap. 15. Vasallosappellatos existimavit, quasi
Vasarios, tanquam clientes, qui in nobilium
Vasario, seu supellectile, fuerint. Ita in vocum originationibus ludunt viri eruditi. Iso Magister in Glossis :
Vassivero e familia Imperatoris aut Regis,
Vassi Regales, in Capitul. Pipini Regis Italiæ ann. 793. cap. 36. et in Capitul. 4. Caroli M. incerti anni cap. 9. vulgo vero
Vassi dominiciappellantur, id est,
propriiImperatoris aut Principis, et qui ex ejus familia erant. Apud Eginhart. Epist. 27. filius cujusdam Comitis,
Vassus Dominicusdicitur. Tabularium Conchensis Abbatiæ in Ruthenis ch. 481. sub Ludov. Pio Imp. :
Mansellos illos, qui sunt in
illa valle de ratione S. Mariæ Laudunense, quæ Bertrandus Dominicus Vassus pro regia
potestate, vel gubernatore sanctæ Mariæ in beneficio habebat, etc. Comites et Vassi
domestici, in Concilio Ticinensi ann. 855. ubi iidem sunt, qui Dominici. Horum ordo magnus fuit, ut qui post Episcopos, Abbates, et Comites statim nominentur in Capit. Caroli C. ann. 877. cap. 1. in Capitul. apud Tusiacum ann. 865. et in veteri Placito, quod describitur in Vita Aldrici Episcopi Cenoman. num. 47. ubi Ragenarius et Fulco Comites Palatii,
Vassi dominicipariter inscribuntur, etc. Sed et
Misso Dominico, et
VassoRegio facta injuria pari pœna puniebatur, ut est in lege Longob. lib. 1. tit. 13. § 3.
drudis, id est,
fidelibus:
Sine solatio et comitatu drudorum atque
vassorum nuda et desolata exibit. Deinde quicumque Regi eodem fidelitatis
sacramento obstringerentur, Vassiomnes appellati, ut qui hocce pacto ex ejus familia esse censerentur. Annales Franc. ann. 788 :
lbique veniens Tassilo ex
jussione Domini Regis, sicut et cæteri ejus Vassi, etc. Annales S. Nazarii de
eodem Tassilone ann. 787 : Illucque veniens Dessilo, Dux Bejweriorum ad eum, et
reddit ei cum baculo ipsam patriam,... et effectus est Vassus ejus. Annales
Franc. Moissiac. ann. 795 : Ipsi adhuc pleniter non venerunt, eo quod Vassum Domini
Regis Cahehin Abotritarum occiderant. Atque ex eo, quod dominorum servitio
astricti essent, dictos volunt a VassenGermanico, obligare, vincere : ita Fridericus Bandius ad Consuetudines feudales Gelriæ pag. 6.
Vassiisti
Dominiciextra ordinem interdum mittebantur a Principe in provincias,
Ego Heribaldus Comes in vice Comitis
Palatii ad singulas hominum justitias deliberandas, residentibus mecum Lacinaldo et
Erifredo et Cariprando Bassis Domini Imperatoris, Adelberto, Joanne, Maculfo judicibus,
etc.
Cum in Dei nomine resideret vir inluster Adalaricus Comes una cum viro
sanctissimo Gondemaro sedis Gerundensis Episcopo, Wadamiro, Carpioni et Leuchiriaco
Vassos dominicos, necnon Assemundo et Hermanni Vicedominos, seu et judices qui jussi
sunt dirimere causas, etc.Judicatorumexempla coram Comitibus et Vassis, in laudata Vita Aldrici Episcopi Cenom. pag. 130. et in Chronico Laurishamensi pag. 59. et apud Catellum lib. 5. Rerum Occitan. pag. 742. et Sammarthanos in Archiepisc. Narbonensib. num. 5. Neque, opinor, alii sunt
Vassi Comituma
Vassis Dominicis, cum ita appellentur, quod iis a Rege ut collegæ darentur in jure dicundo, in lege Longob. lib. 2. tit. 42. § 1. lib. 3. tit. 12. § 1.
vassi Dominicirespectu Comitum, erant sicut Capellani minores respectu Episcoporum et Abbatum. Walafridus Strabo lib. de Rebus eccles. cap. 31 :
Capellani minores ita sunt, sicut hi, quos Vassos
dominicos Gallica consuetudine nominamus.ad Marcham custodiendammittebantur, ut est in Capitulis Caroli M. lib. 4. cap. 4. Vita Ludovici Pii ann. 778. et Continuator Aimoini lib. 5. cap. 1 :
Ordinavit per totam Aquitaniam Comites, Abbatesque, nec
non alios plurimos, quos Vassos vulgo vocant, ex gente Francorum ; quorum prudentiæ et
fortitudini nulla calliditate et nulla vi obviare fuerit tutum, eisque commisit curam
regni prout utile judicavit, finium tutamen, villarumque regiarum ruralem
provisionem. Quæ quidem verba postrema videntur potissimum spectare vassos dominicos, qui interdum
villicorumvices agebant. Lambertus Ardensis :
Ab antiquo Comitis Walteri tempore, quendam Villicum, vel Præpositum, quem
antiquiora tempora Vassum suum appellant, in terra Ghisnensi habebant, qui de omnibus
decimis et possessiunculis, quas in eadem terra possidebant, eis ut villicus
sufficienter respondebat. Adde Capit. Caroli M. lib. 4. cap. 70. Legem Longob.
lib. 3. tit. 4. § 5. ministeriapergebant, vel cum in iis consistebant, quemadmodum
MissiDominici et Comites,
conjectumaccipiebant, ut est in iisdem Capitul. lib. 4. cap. 69. et in lege Longob. lib. 3. tit. 1. § 38. tit. 4. § 5.
justitiam non fecissent, in eos Comites animadverterent, ex lege Longobard. lib. 2. tit. 52. § 2. tit. 54. § 1.
vassallis Dominicisperinde habent Capitularia Karlomanni Regis tit. 2. cap. 11.
Vassis Dominicisdabantur etiam a Principe
Beneficiain Provinciis. Capitulare ann. 779. cap. 10. et in Addit. 4. Capitul. cap. 120.
Similiter et Vassi nostri, si hoc
non adimpleverint, beneficium et honorem perdant. Capitula Caroli M. lib. 4.
cap. 4 : De Vassis nostris, qui ad marcham nostram constituti sunt custodiendam,
aut in longinquis regionibus sua habent beneficia, vel res proprias, etc. Vide
Eginhartum Ep. 26. 27. Odo Cluniacensis lib. 1. de Vita S. Geraldi cap. 17 : Neque
patiebatur, ut quilibet senior beneficia a suo Vasso pro qualibet animi commotione
posset auferre, etc. Quo loco vassusidem sonat quod
vassallus; qui scilicet ratione feudi domino est obnoxius. Idem cap. 32 :
Nam reipublicæ statu
jam nimis turbato, regales Vassos insolentia Marchionum subjugaverat. Et lib. 4.
cap. 7 : Cum vassus quidam nomine Aldradus, etc. Tabularium Vindocinense
fol. 54 : Guido de Blasone Dominicus vassus accedens ad Dominum Ordericum Abbatem,
etc. Idem Tabular. ch. 98 : Comparavit igitur Agnes inclita Comitissa
legitima emptione a Lancelino Dominico Vasso de Castro Balgentiaco Ecclesiam S. Beti,
cum tota integritate sua, quæ sita est juxta murum Vindocini, etc.
Noverit utilitas fidelium nostrorum, Comitum videlicet
et Vassorum nostrorum, vel quisquis beneficia ex ratione monasterii S. Michaelis
habere videtur, etc.Vassorumet
Vassallorum Dominicorumea erat prærogativa, ut si criminis aut alterius delicti incusarentur, non ipsi, sed
meliores illorum homines juramentum persolverent, ut est in Capitulis Karlomanni
Regis tit. 2. cap. 4. et 11. ubi hæc habentur : Honorem enim talem nostris Vassis
Dominicis concedimus, ut ipsi non sicut reliqui manu propria sacramentum jurent ; sed
melior homo illorum et credibilior agere non differat. Neque alius est honor condignus, quem vassis haberi volunt Capitula Caroli M. lib. 2. cap. 24. Porro qui
vassi dominiciappellantur in Capitulis Karlomanni d. tit. 2. cap. 4. iidem
Vassiet
Vassalli dominicipromiscue dicuntur d. cap. 11. adeo ut
Vassalli Dominicinon alii ac diversi fuerint.
Vassorumdeinde et
Vassallorum, ut
Cataneorum, seu
Capitaneorum, sub postremis Imperatoribus Alemannicis inductus fuit ordo honorarius, qui etiam ad posteros transmittebatur, nulli licet addictus loco, aut gubernationi. Chartam Conradi Regis Burgundiæ anni 944. descripsit Guichenonus ex Tabulario Cluniacensi, exaratam coram Episcopis et Comitibus in ea nominatis,
Vassis
dominicis majoribus et minoribus. Aliam Willelmi Comitis Provinciæ ex eodem
Tabulario laudat Antonius Rufius, quæ perinde exarata dicitur coram Vassis dominicis
tam Romanis, quam Salicis. Petrus Damiani lib. 1. Epist. 9. pag. 21 :
Narravit mihi Humbertus, quia Vassus quidam, dum iter ageret, accidit, ut juxta
molendinum equo insidens pertransiret, etc. Lib. 6. Epist. 9 : Frater
meus talis Vassi unicam filiam sibimet in matrimonio copulavit, etc. Decretum
Mainardi et Joannis Cardinalium pro ecclesia Mediolanensi, apud Baronium ann. 1067. Clericus autem vel laicus pro ordinis ac dignitatis suæ
qualitate, hac potestate tali mulctetur damno, ut siquidem de ordine Capitaneorum
fuerit, viginti denariorum libras, Vassorum autem decem ; negotiatorum quinque......
componat. Sed et Vassoset
Vassalloscreatos ab Imperatoribus, interdum etiam ipsosmet Augustos aliis nobilibus eosdem creandi jus impertiisse legimus. Exstat bulla Caroli IV. Imperat. ann. 1355. qua
Milano de Beccharia, civi Papiensi, Notarios et Tabelliones creandi, et illegitimos natalibus restituendi facultatem impertitur, in qua sequentia adduntur :
Et quod possitis, tu et filii tui...
quoscunque sponte volentes Vassallos facere, ad vassallatus onus inducere auctoritate
prædicta, illustribus Principibus, Ducibus, Comitibus, Baronibus duntaxat
exceptis.De consensu Vassatorum meorum... me ipsum, regnum meum ... sub B. Mariæ de
Clara-valle tutelam... constituo.Factum est placitum in quo congregati sunt utriusque loci
primates et Vasses, plebeique ac urbani diversi ordinis, diversæque ætatis utriusque
sexus, quorum nomina exprimi duximus... Attanulphus Vasses urbis Arelatensis,
etc. Idem innuit Charta ann. 1239. apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 392 :
Noveritis quod nos ad precationem Episcoporum, Abbatum, Baronum, et Vassallorum
Britanniæ, etc. Vide Vavassores.Vassus, dixit Charta laudata ex Tabulario Casauriensi, ut et Capitulare I. Caroli M. ann. 802. cap. 39. Diploma Ludovici Imp. :
Si Comes aut
Bassi nostri remanserint.Eussions ordené que le ressort de la conté de Bloys et des Vasses et subgés
doudit conté, etc. Ut autem ex mutatione vin
b, Bassuspro
Vassus, dixerunt Scriptores medii ævi, ita nostri
Le
Prestre et sa Basse ou chamberiere, qui parloient d'icelle suppliant, comme il lui
sembloit, pour ce que icelle Basse ou chamberiere dudit prestre dist entendiblement,
Veez la cy venir.Jubent universos Theotiscos Episcopos circa Natale
Domini ad illorum præsentiam festinare, non solum ad synodum, sed cum omni suo Vasatico
ita constructos, ut ad bellum quocunque Imperator præcipiat, possent procedere.......
Hos conscivit Sophia, cunctos videlicet, quos de Vasatico Archiepiscopi, vel familia
illius convocare poterat.VassusDomino, vel Principi : proinde idem quod Hominium. Annales Franc. ann. 757 :
Ibique Tassilo venit Dux
Bajoariorum, in Vassatico se commendans per manus, etc. Ubi Ado Viennensis :
Seque illi in Vassallum commisit. Iidem At ille videns se undique constrictum, venit per
semetipsum, tradens se manibus Regis in Vassatico, renovans sacramenta. Charta
Caroli Calvi pro Barcinonensibus, apud Diagolib. 2. cap. 4. et tom. 2. Hist. Francor. :
Noverint præterea iidem Hispani sibi licentiam a nobis esse concessam,
ut se in Vassaticum Comitis nostri, sicut alii Franci homines, commendent ; et si
aliquod beneficium quisquam eorum ab eo, cui se commendavit, fuerit consecutus, sciat se
de illo tale obsequium Seniori suo debere exhibere, quale nostrates homines de simili
beneficio Senioribus suis exhibere solent.Vassusappellabatur, nullo licet sibi collato beneficio aut feudo. Consule Muratorium tom. 1. Antiq. Ital. med. ævi col. 548. Vide supra Commendatus.
vassiet
vassalliessent viri militares, et iidem, qui postmodum
militesnude appellati sunt. Hincmarus Remensis in Opusculo 55. Capitulorum cap. 52 :
De hoc quoque vitio superbiæ descendit, quod
multi te apud plurimos dicunt de fortitudine et agilitate tui corporis gloriari, et de
præliis, atque ut nostratium lingua dicitur de Vassaticis frequenter ac libenter
sermonem habere, etc. Ubi sane malim vassaliticis, tametsi vox
vassaticistolerari possit, a
vassus. Sed ut priorem præferam, facit recepta deinceps vox
Tel Vasselage certes pris ge petit.
MS :
Par Vasselage soloie i estre vos drus.
MS :
De force ne de Vasselage,
N'ot son per en tot le bornage.
MS :
Li Rois avoit riche corage,
Et pensa un fier Vasselage.
MS :
Or m'en iron sor lui veoir son Vasselage.
Guill. Guiartanno 1267 :
Mesire Erart de Valeri,
Un haut baron courtois et sage,
Et plain de grant Vasselage,
Que son cors et ses faiz looient,
Tuit cil qui parler en ooient.
:
Que Richart ert moult prous, et de grant Vasselage.
Chron. MS. Bertrandi
Si ay trouvé en lui d'honneur si largement,
Et tant de Vasselage et de fier hardement.
Robertus Nostre Sire nous a fait
moult grant honnour, quant vous si haut homme, comme li Rois est, avés pris par vostre
Vasselage. Chronicon Franc. MS. ex Bibl. Memmiana in Carolo V : Onc
convoiteux ne fit beau Vasselage. Adde Chronicon Flandriæ cap. 18. 30. et
Buzelinum in Gallo-Flandria lib. 3. cap. 6. pag. 482.
Aprés li resorst en Banniere
Une guerre orgilleuse et fiere,
Le Sire iert Dus, s'ot non Rasaus,
Qui moult estoit preus et Vasaus.
MS :
Dux né de Baviere, qui fit pros et Vassaus.
Guillelmus Guiartann. 1304 :
Espaignols qui ces trois nez guient,
Ou moult a de hardis Vassaus.
:
Maint bon Vassal i firent trebucher.
Alibi :
Meillor Vassal de lui ne sache mie.
Vetus Poëta MS :
Biaus fu et lons et drois, bien ensemble Vassal.
Le Lusidaire MS :
Quant Jacob vint li Senescaus,
Qui mult estoit preus et vassaus.
MS :
Othes fu preus, et bons vassaus vaillans.
Chron. Flandriæ cap. 15. Matthæum de Montemorenciaco
Comme s'il vouloit de sa grace
Laisser rigueur et toute aspresse
Contre ceux qui moult loyaument
L'avoient servi bien Vassaument.
Vassalli, si Marcam audimus lib. 1. Hist. Beneharn. cap. 28. num. 10. sunt
vassorum vassalli, seu
vassisratione clientelæ obnoxii. Id non omnino verum esse patet ex iis, quæ supra attigimus, nobisque fusius probandum incumbit. Constat sane utramque vocem ejusdem originis, si non omnino notionis.
Vassus. Consuet. Catalon. MSS. cap. 43 :
Vassallus debet
vitam domini præferre vitæ suæ propriæ, quia si dominus debet facere duellum, puta quia
aliquis vult probare per duellum contra dominum ipsum, quod commiserit crimen lesæ
majestatis, vel aliud : certe prædictus dominus potest præcipere homini sive vassallo
suo, ut pro ipso subeat duellum.Vassosdiximus fuisse domesticos et familiares Principis aut alterius cujusvis, quod etiam de
Vassallisdici posse evincunt Scriptores, præsertim Hincmarus de Ordine Palatii cap. 28. describens
ministeriaet familiam Principis :
Tertius ordo item erat tam majorum, quam minorum, in pueris
vel Vassallis, etc. Ubi puerisunt ii, quos
famulosdicimus. Monachus Sangallensis lib. 1. de Carolo M. cap. 20.
Scarionem, seu ostiarium Aulæ regiæ,
vassalumImperatoris appellat. Cap. 22. de quodam Episcopo :
Hic
habuit unum Vassallum non ignobilem civium suorum, valde strenuum et industrium ; cui
tamen ille, ne dicam beneficium aliquod, sed ut nullum quidem aliquando blandum sermonem
impendit. Ita denique lib. 2. cap. 15. ubi de quodam puerulo, ab Imperatore in
familiam suam adscito. Capitula Caroli M. lib. 2. cap. 24 : Vassi quoque et
Vassalli nostri nobis famulantes, etc. Edictum Pistense Caroli M. cap. 14. ex
iisdem parentis Capitulis : Vassalli nostri nobis et nostræ conjugi
famulantes, etc. Concilium Ravennense ann. 904. cap. 10 : Ut plebes
Ecclesiæ nullatenus aut Comitibus, aut Episcoporum Vassallis aut ullis laicis beneficia
tradantur. Denique Adalardus in Statutis Corbeiensibus lib. 1. cap. 6. totam
familiam monasticam in sex ordines distribuit : 1. Famulorum vel matriculariorum,
qui semper æqualiter habendi sunt : 2. Fratrum : 3. Vassallorum : 4. Hospitum : 5.
Pulsantium, vel Scholarium : 6. Singulorum huc illucque Præbendariorum. Meminit
etiam casæ Vassallorumcap. 1. (qui inde
Vassalli casati, i. casæ addicti, dicuntur lib. 3. Capitul. Caroli M. cap. 73.) et
panis vassallorumcap. 2. et 4. De ejusmodi vassallis agit Charta Aldrici Episcopi Cenoman. in ejus Vita pag. 85 :
Et
alia (pars) detur Vassallis et capellanis, sive servientibus, qui domino
nobisque in nostra mansiuncula militare videntur.VassiComitibus erant assessores in judiciis publicis, ita et
Vassalli. Charta Alamannica 95. Goldasti :
Jussum est
Waningo Comiti Ruadperto Vassallo Regis inquisitionem de hac re fieri, etc. Adde
chart. 18. Vetus notitia sub Karolo Rege anno 14. apud Beslium pag. 224 : Notitia
qualiter vel quibus præsentibus, ibique veniens Hisarnus die Veneris 3. Kal. Apriliarum
infra urbem Pictavam, ante Domnum Ebolum præveniente gratia Dei Comitem, et ibidem
assistentibus Vassallis, interpellabat quemdam Diaconum, etc. Conventus
Ticinensis ann. 850. cap. 1 : Ideo volumus, ut Comites nostri, eorum sculdasii,
adjunctis secum Vassallis Episcoporum,.... studiosissime perquirant, etc.vassi, vel
vassi dominicidicuntur, nullo discrimine
Vassallivel
Vassalli dominiciappellantur, et cum
Comitibusjunguntur, nulla interdum vassorum facta mentione, in lege Longob. lib. 3. tit. 4. § 5.
Vassi et Vassalli nostri, etc. quasi iidem fuerint.
Præterea in Capitulis Caroli C. tit. 6. cap. 20. tit. 31. part. 2. cap. 2. et tit. 42. In
Vita Ludovici Pii ann. 834 : Itemque Sanila Comes, nec non Madalelmus Vassallus
dominicus capite plexi sunt.vassis, ita et
vassallisbeneficia a Principe concedebantur. Capitulare Compendiense ann. 757. cap. 6 :
Homo Francus
accepit beneficium de seniore suo, et duxit secum suum Vassallum, et postea fuit ibi
mortuus ipse senior, et dimisit ibi ipsum Vassallum, et post hoc accepit alius homo
ipsum beneficium, etc. Monachus Sangallensis lib. 1. de Carolo M. cap. 14 :
Cum illo fisco, vel curte illa, in Abbatiola, vel Ecclesia, tam bonum meliorem
Vassallum, quam ille Comes est, vel Episcopus, fidelem mihi acquiro et facio.
Concilium Compendiense ann. 757. cap. 6 : Homo accepit beneficium de seniore suo,
et duxit (senior) secum suum Vassallum, etc. Charta Ludovici Imp.
in notis ad Biblioth. Cluniacensem pag. 113 : Id est, villam ac beneficium illud,
cujus vocabulum est Dodiniaca curtis, habentem mansos 12. quam hactenus Vassallus
noster, nomine Hisimbertus, nostra largitione habuisse dignoscitur, etc.
Capitula Caroli C. tit. 6. cap. 20 : Videtur nobis utile et necessarium, ut fideles
et strenuos Missos ex utroque ordine per singulos Comitatus regni vestri mittatis, qui
omnia diligenter imbrevient, quæ tempore avi ac patris vestri, vel in regio specialiter
servitio, vel in Vassallorum dominicorum fuerunt,
etc. Ubi nulla fit mentio vassorum. Charta Caroli C. Regis apud Loisellum in Bellovaco pag. 242 :
Villam quamdam ..... quam Vassallus noster
quidam nomine Sigefridus tunc in beneficium retinebat. In Annalibus Francorum
Bertinianis ann. 870. villis dominicatis. Constitutio Ludovici II. Imp. pro expeditione Beneventana cap. 5. apud Camillum Peregrinum :
Quod si comes aut bassi nostri aliqua
infirmitate remanserint,..... aut Abbates vel Abbatissæ si plenissime homines suos non
direxerint, ipsi suos honores perdant, et eorum Vassalli et proprium et beneficium
perdant. Adde Chartam Ludovici Pii de divisione Imperii ann. 814. editam a
Baluzio, cap. 9. Præceptum Barnoini Archiepiscopi Viennensis ann. 881 : Quæ namque
res prænominati Gœnobioli quondam fratribus deservierant, sed jam ab eo abstractæ, et
beneficium erant Vassallorum effectæ. Denique Nicolaus I. PP. Epist. 20. ad
Carolum Calvum Regem de Balduino Flandrensium Comitum stipite : Balduinus Vassallus
vester, etc.Vassallipræterea Chartas dominorum suorum subscribebant, adjecta hac ipsa
vassallidignitate. Binas descripsit Hemereus Alberti Comitis Viromandensis ; prior ann. 954. ita clauditur :
S. Adalberti
Comitis,..... Geraldi, Hildradi, Anseri Vassallorum. Altera ann. 959 : S.
Guntranni Vasalli, Anselmi Vasalli, Ottadi Vasalli. Ubi ita appellantur, qui
postmodum Militesdicti sunt : quo quidem etiam vocabulo
vassallosseu
feudatoriosindigitari in Chartis suo loco docuimus.
Feudatarius, Subditus, in Vita Walæ Abb. Corbeiensis sæc. 4. Bened. part. 1. pag. 512 :
Mementote etiam quod mei Vassalli estis mihique cum juramento
fidem firmastis. Charta ann. 1189. apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col.
167 : Non teneatur Prior Pontis Castri pro aliquo negotio, sicut Vassallus, in
curia mea vel successorum meorum respondere.Quidam Vassallus pauper
rebus, superbia tumidus, eumdem peregrinum obviat et assaillit. La vie
La pucelle prist à crier,
Vassal, laissiés la heste mue,
Nel navrez pas en la char nue.
Vide supra in Vassaticum.
Sed et
concedimus ibidem auctoritate Regia omnes res ejusdem Ecclesiæ, quæ quondam fuerunt ab
ea abstractæ, et quas modo nostri Indominicati Vassalli tenent, ut quia ipsi nobiscum
dimicaverunt fideliter, in vita sua tantum, consensu ejusdem supradicti Episcopi eas
teneant.In ipsa valle..... que Bertrandus Dominicus vassus per
regia potestate vel gubernatore sanctæ Mariæ in beneficio habebat.
Vassallus. Charta ann. 1238. apud Cencium inter Rom. Eccl. Census :
Alia omnia capitula observabo et faciam quæ ad fidelitatem et vassallagium
spectant, et quæ Vassallagius seu fidelis debet facere et tenetur.vassaticum, pro fidei sacramento quod
vassalliDomino vel Principi præstabant.
Stetit nobis de illos homines, qui hic intra Italia eorum seniores
dimittunt, ut nullus eos recipere debeat in Vassallatico, sine comiato senioris sui,
etc. Adde cap. 36. Epistola Episcoporum ad Ludovicum Reg. ann. 858. cap. 15 :
Et nos Episcopi Domino consecrati, non sumus hujusmodi homines, ut sicut homines
sæculares, in Vassalatico debeamus nos cuilibet commendare, aut jurationis sacramentum,
quod nos Evangelica et Apostolica atque Canonica autoritas vetat, debeamus quoquo modo
facere, etc. Ubi vassalaticumnon aliud sonat quam
vassaticum,
Fecitque vassallum dicti communis, spreto Vassallatico per
quem communi Januæ tenebatur.hominio: quod etiam
vassalagiumappellatur in Charta ann. 1274 :
Pro quibus omnibus..... tenemur vobis homagium
facere, et Vassallaticum, et fidelitatem jurare. Speculator lib. 4. part. 3. de
Feud. art. 2. § 5. ait, quod in Italia et alibi vocatur vassalagium, in Francia
homagiumappellari. Quod etiam observat Jacobinus de S. Georgio in tractatu de Homagiis § 5. Petrus de Vineis lib. 6. Epist. 9 :
Absolventes eos ab omni
fidelitate Vassallagii, seu homagii juramento. Charta Heliæ Talairandi
Vicecomitis Leomaniæ et Dauvilarii, qua hominium præstat Abbati Moissacensi, ann. 1291 :
Fe homenatge et fe Vassals et Cavaliers al dich senhor. Quo loco tres hæ
voces idem sonant. Vassallusenim, uti observatum, et
Miles, idem sunt. Charta alia :
Sciendum est, quoniam Ari Hodz Vescoms de Lomancha a fait homenatge,
et ses faits Cavaliers et Hom al Senhor da Montpezat Abad de Moyssac, el predich Vescoms
mandet et autreget al Senhor predich Abad, que vos Cavaliers e fiels e loials li si a en
tots locs, et que lui e le mostier de Moyssac el covent du quel meiss. Mostier, e totas
las cosas garde e deffenda de mal e de domnage a bona fe par tots locs, etc.
ann. 1238. In Consuetudine Bituricensi tit. 1. art. 4. et 9. feodalitate. Vide Statuta Mediolanensia 1. part. cap. 267. Georgium Pilonum in Historia Bellunensi pag. 106.
Dominus Dalphinus per subjectionem Vassallagii jam dicto dom. Regi
(Siciliæ) stringitur connexe, etc.Cum feudis,
allodiis, Vassallagiis et ejus pertinentiis universis, etc. Occurrit rursum in
alia ann. 1294. ibid. pag. 74. col. 1. Diploma Caroli IV. Imper. ann. 1376. apud Marten.
tom. 2. Ampl. Collect. col. 137 : Tum in feodis, feodalibus, Vasallagiis, quam
aliis quibuscunque debitis obsequiis et servitutibus, etc. Bulla Martini IV. PP.
apud Rymer. tom. 2. pag. 257 : Ego Dei gratia Rex Aragoniæ et Comes Barchinoniæ,
plenum et ligium Vassalagium et homagium faciens Ecclesiæ Romanæ pro regno Aragoniæ,
etc. Adde Ludewig. tom. 5. Reliq. MSS. pag. 453. Constitut. Petri Reg. Siciliæ
cap. 1. etc.Cum..... homagiis, feudis,
Vassallatitiis, emphiteoticariis, et aliis quibuscumque honoribus ad dictum comitatum de
Gauro..... pertinentibus.De omnibus debitis et pecuniarum quantitatibus, in quibus ipse dom. Rex nobis et
heredibus nostris, ratione homagii et Vassallatus sibi de terris nostris per nos
facti. Alia ann. 1345. ibid. pag. 612 : Cum omnibus suis honoribus,
dominiis, Vassallatibus et aliis pertinentiis suis universis in feudum
suscepimus.De præposito Loriaci.
De vavasoribus, lxxii. lib...... Et pro Vasselamento Romaudi xxxv.
lib.Vassallus. Chronicon Magdeburgense MS. ex Bibl. S. Germani Paris. ann. 952 :
Ubi præscriptus cum filio suo Adalberto Regiæ se per omnia in Vassallicium
dedidit dominationi, simul et Reginæ iram supplici venia placavit. Ita etiam
Regino.Et quis
Christianorum ignorat, Principem Walliæ Regis Angliæ esse Vassallulum ?Videlicet Baronias, et
Vasselerias, etc. Nescio an Vasseleriaidem sit quod
Bacalaria, indeque vox hæc postrema deducatur, ut
vasselaria, feudum fuerit
vassalliinferioris.
Vassalli, in Charta Henrici Ducis Slesiæ ann. 1337. apud Ludewig. tom. 6. Reliq. MSS. pag. 12.
Vassallumpertinens. Charta Ruperti Comit. Palat. ann. 1356. apud eumd. tom. 5. pag. 576 :
Percepimus in jure vel onere Vasallagico seu feudali.Sed de præbendariis supradictis hoc est adiciendum, quod ante
tempus nostrum panis eis qualis inferiori familiæ dari solet dabatur, hoc est, de
Vassallor. Vide Panis servientalis.
del Molinoin Repertorio pag. 326 :
Si aliquis accusaretur de aliquo crimine, ex
eo quod Desvassalavit aliquem vassallum a loco alterius, etc. Infra :
Vassallum si aliquis extraxerit, aut juvaverit ad extrahendum a loco alterius
causa deshabitandi eum, et ducendi talem vassallum ad locum suum, aut alterius domini,
talis extrahens et adjuvans incurrunt ex hoc in pœnam mortis corporalis, etc.Vassallus, in Constitut. Ludovici II. Imp. pro exercitu, edita a Camillo Peregrino, cap. 4. 5.
Bassus, Minor. Inventar. ann. 1476. ex Tabul. Flamar. :
Totum
prædictum locum Montisastruci cum omnimoda jurisdictione alta et
Vassa.