Skip to content Skip to search
About Report a problem (opens in a new tab)

venationes

VENATIONES
, Exactiones. Charta Caroli III. Imper. apud Cælestinum et Ughellum in Episcop. Bergomensib. : Et quia ipse Præsul....... nostræ innotuit mansuetudini, quod quædam Venationes publicæ ex injusta et contra omnes leges inventa consuetudine in quibusdam Comitatibus vel ministeriis publicis a nostris exactoribus annuatim exquirantur, etc. Mox : Jubemus, ut nullus sub regno nostro constitutus,... in quibuscunque comitatibus vel ministeriis publicis ullas hujuscemodi exactiones, aut alias quaslibet annuales donationes exigere..... audeat, etc. Eadem habentur in Charta Ludovici Imper. ann. 901. ibidem. Vide Arbustaritiæ.
Præstationes annuæ seu munera ex feris venatu captis, unde nomen, oblata. Formul. literarum pro mittendo exenio venationis in Cod. reg. 4189. fol. 12. r° : Vos requirimus... districtius injungentes, quatenus Venationis exenium (ut moris est) sic devote sicque honorifice in proximo futuro festo Nativitatis Dominicæ nobis pro Romana ecclesia faciatis,... ita quod quinque diebus ante festum Nativitatis prædictæ dictum exenium vestro nomine coram nostra præsentia præsentetur. Infra : Ensenia Venationis in festivitatibus Nativitatis et Resurrectionis Domini.

Saved

Recent

Keyboard shortcuts

/ s Search
← → Previous / next dictionary
1 – 9 Go to dictionary 1–9
j k Next / previous word in the word wheel
m Switch between Logeion and Morpho
b Save or unsave this word
Shift B Saved and recent words
l Look up the selected word
Esc Close suggestions or a panel
? This list