vinata
Petrus de Charlut dedit mansum unum de
villa quæ dicitur al Poi Deo et S. Johanni quidquid habebat, scilicet la Vinata,
xii. denarios in ortis, etc. Tabul. Vosiense : Mansus de
la Boaria Vinata vi. den.Ego vero habebam in ipsa curte Vinatam, ita quod de
singulis domibus, in quibus inveniebatur, singulis annis sommam vini habebam, exceptis
domibus cimeterii, de quibus inter me et Canonicos querela habebatur. Tabular.
S. Eparchii fol. 95 : Et in his vineis habebat Comes Willelmus Taglofet Vinatam,
quam dedit B. Eparchio, etc.
Vinada 1.Charta Comitat. Marchiæ ann. 1406 :
Tenebuntur reddere
et solvere annuatim et anno quolibet præfatis conjugibus assensatoribus et suis
successoribus unam Vinatam sive boatam cum quadam quadrigua et cum duobus bobus, et in
casu in quo prædicti conjuges non vellent dictam Vinatam, etc.Item, nullus sit ausus vina sua deferre apud Brageriacum nec in districtu
ejusdem, nisi ea duntaxat quæ crescunt in vineis quæ sunt et nominantur
de Vi nata dicti loci Brageriaci. Vide infra Vineta.