vindragium
Concessit etiam Dom. Harduinus, ut post obitum Presbyteri
Vindragium deveniret in manus Monachorum, et ad votum suum quemcunque vellet, haberet
Presbyterum. Et Charta 210 : Presbyteratum, quod vulgo dicitur
Vindragium. Vide in Vineragium.Junioragiumprobabili omnino conjectura emendat Vir doctissimus in voce Junior, ubi post Vassorium putat esse quamlibet Ecclesiam, seu potius Ecclesiæ curam, quæ a personatu dependet. Correctioni simul et interpretationi lubens assentirer, nisi alibi, nec semel, hæc vox occurreret diversa notione. In Chartulario Dunensi
Vindragiumdefinitur
feudum presbyterale. Charta 23 :
Fevum
presbyteralem quod Vindragium vocant....... ut Vindragium illud et capellaniam simul
ecclesiæ de Montiniaco nobis auctorizaret. Strictiori sensu usurpatur in Tabul.
S. Vincentii Presbiterium totum habebunt supradicti
Monachi mortuo præsente presbitero nomine Gaufredo, quo mortuo possidebunt monachi
Vindragium. Ibidem : Dedit... quidquid in ecclesia de Attiniaco videbatur
habere, videlicet totum altare et omnia primitiva, ac sepulturam, decimasque omnium
leguminum, nec non Vindragium ecclesiæ. Charta ann. 1070. ex eod. Tabul. apud
Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 481 : Concedo Vindragium videlicet ecclesiæ,
panem, et candelam, et sepulturam, et omnes primitias. Unde Vindragiinomine, quod casu obvenit significari videtur, Gall.