vintenum
Census, tascas, trezena,
laudimia, Vintena, feuda, lesdas, pedagia, etc.
Et dabimus primitiam ad Vintena et duas partes decimarum. Libertates
Bellivisus ann. 1256. tom. 1. Hist. Dalph. pag. 59. col. 1 : Dominus clausuram
debet facere et reficere pro vicesima fructuum quam levabit. Charta ann. 1334.
ibid. pag. 200. col. 2 : Vintenum suum quod ipse dom. Dalphinus percipit et ejus
prædecessores percipere consueverunt super fluvium et in fluvio Rhodani apud
Quiriacum. Testam. Guillelmi de Bellovidere ann. 1277. ibid. tom. 2. pag. 17.
col. 2 : Idem nolo quod Vintenum de cætero levetur ab hominibus qui sunt vel
essent in mandamento castri de Bello videre, salvo Vinteno hominum ipsius castri, quod
mihi dederunt ipsi homines pro franchimento ipsius castri, nisi forte pro clausura
ipsius castri, vel alia justa causa et necessaria de voluntate ipsorum hominum dictum
Vintenum levaretur. Vintenum seu vicesima pars totius laboris et leguminis dicti loci
Item Damus.... vobis libertatem et immunitatem, ut de
cætero non teneamini, nec debeatis dare Vintenum de aliquibus possessionibus quas nunc
possidetis. Jus Vinteni de lignis et vasis omnibus navigantibus, quæ in dicta civitate
vel ejus portu emuntur vel venduntur per extraneos, in Charta domanii urbis
Tolonii ann. 1332. Ita etiam legendum in Charta Caroli IV. Imper. ann. 1366. inter
Ordinat. Reg. Franc. tom. 5. pag. 225. ubi editum est
Vinteriis.
Vintenum, in Litteris ann. 1321. ex Chartophylacio Reg. Regest. 87. Ch. 84 :
In possessionem..... censuum usagiorum, serviciorum, feudorum, tailliarum,
etc.Pedagium et Vingtemium Quiriaci 360. libras,
pro quibus pedagio et Vingtemio addidit ille princeps Delphinus 8. alias
Moniales.Vintenoseu vicesima fructuum parte, quæ iis exstruendis vel reficiendis exigebatur, Delphinatibus
Vingtain. Charta ann. 1347. tom. 1. Hist. Dalph. pag. 67. col. 1 :
Item
invenerunt mœnia seu Vintenum dictæ villæ in pluribus locis dirupta, ..... quare fuit
præceptum et injunctum Castellano ut dicta mœnia, seu Vintenum refici faciat de communi
dictæ villæ. Computus ann. 1324. ibid. pag. 132. col. 1 : Galopinus
reddit parcellas, et per juramentum, videlicet pro merlando Vinteno burgi dictæ
villæ. Charta ann. 1343. ibid. tom. 2. pag. 468. col. 2 : Item, et ex eo
quia idem dom. Dalphinus vult.... noviter construere mœnia seu Vintenos cum terraliis
pro meliori et tuitiori custodia ipsius civitatis. Charta ann. 1336 :
Item quod si processu temporis sint Vinteni faciendi, vel reficiendi seu
reparandi in castro Yserandi, etc. Confrontatur cum Vinteno præsentis burgi S.
Andeoli, in Recognit. ejusd. loci ex Schedis V. Cl. Ita quod omnes armis sufficientibus muniti, videlicet equites in
constabulariis, et pedites in centenis et Vintenis arraiati prompti sint et parati,
etc. Litteræ Edwardi III. ann. 1369. apud eumd. tom. 6. pag. 614 : Armis
competentibus muniri, et in millenis, centenis, et Vintenis poni, etc. Statuta
Genuens. lib. 1. cap. 14. fol. 23 : Vintenum etiam eumdem tutor vel curator (ut
dictum est) cogatur solvere de bonis suis propriis. Vintenum seu viginti saumatarum
racemorum, in Charta Massil. ann. 1522. Vintisme,in Charta Auberti Abb. Castricii ann. 1247. ex Chartul. Campan. fol. 343.