virtutes
per quos signa et miracula fiunt in mundo,
inquit Rabanus lib. 1. de Univ. cap. 5. et ex eo Papias. Inest etiam in eo nomine
quædam fortitudo, dans efficaciam inferioribus spiritibus ad exequenda divina
ministeria, ait S. Thomas 1. part. q. 108. Isidorus lib. 7. Orig. cap. 5 :
Virtutes, Angelica quædam ministeria perhibentur, per quæ signa et miracula in
mundo fiunt, propter quod et Virtutes dicuntur. S. Hieronymus Epist. 17 :
Denique etiam Josephum..... asserere illo tempore, quo crucifixus est Dominus, ex
adytis templi Virtutum cælestium erupisse voces dicentium, etc.Et aliud de
ista causa in nullo non redebeo, nisi in justo et idoneo sacramento per hunc locum et
Deum altissimum, et Virtutes Sancti illius. Tabularium Carrofense, apud Beslium
pag. 156 : Quo dedicato, cœpit conqueri Imperator cum Domino Apostolico et Duce
Rogerio de Virtutibus Sanctorum, etc. Occurrit rursum infra. Charta Hispanica
æræ 905. apud Martinezium in Hist. Pinnatensi lib. 1. cap. 21 : Ecclesia.... ubi
sunt reconditæ Virtutes præfati Apostoli, et B. Andreæ fratris ejus, etc.
Sancti Magni Virtutem quam manibus gerebat, hanc esse adstantibus prædicans
asseruit. Charta ann. 1338. tom. 2. Hist. Dalph. pag. 360 : Ipsius dom.
Dalphini responsione habita accedentibus DD. Canonicis, Capellanis et Clericis dictæ
ecclesiæ cum cruce, Virtutibus et paramentis solemniter modo processionis,
etc.Sancimus ut ipse Ysahac ejusque successores nullo contradicente in
predicta ecclesia cum omni ejusdem loci clero teneant, possideant omnes Virtutes quas
mater ecclesia perpetim videtur habere in omnibus ecclesiasticis ordinibus, chrisma
videlicet in Domini cœna benedicendo, pœnitentiam peccatoribus dando,
etc.