vista
est ‥ ~a imprisa inter ipsos duos reges in media quadragesima vel circa apud Belli Quadrum
regi Castelle ‥ Edwardus ‥ plurimum affectatis ~am inter nos et vos fieri in quindena Paschi
rex ‥ speciales nuncios destinavit ‥ de facienda ~a seu colloquio de nobis et eodem rege super pace perpetua
terminum ~e inter nos et vos ad invicem faciende exposuimus eisdem secreto
Nemo potest habere Vistam in alterum, nisi primo aspiciat super
tenedonem suam.Et a Berbegal usque ad Vistam qua videtur totum
Cravam. Vide Visura.Non possit....
aliquid novi facere, aliquod fortalitium vel tenere vel habere, nec castellum in Vista
monasterii. Id est, ni fallor. intra monasterii districtum, territorium. Speciales nuncios destinavit cum potestate
plenaria tractandi de faciendo Vista seu colloquio de nobis et eodem Rege super pace
perpetua. Infra : Extitit conventum quod pro Vista seu colloquio
hujusmodi celebrando, nos apud Montem-Marcianum, idem autem Rex apud Baionam
personaliter erimus. Litteræ Edwardi Reg. Angl. ann. 1286. ibid. pag. 330 :
Terminum Vistæ, inter nos et vos ad invicem faciendæ exposuimus eisdem
secreto. Occurrit præterea pag. 369. 457. etc. Inventar. Chartar. Reg. ann. 1482.
fol. 309 : Litteræ procuratoriæ Regis Castellæ super Vista et congregatione Regis
Francorum et ipsius super concordiis inter eos confirmandis. De anno
1288.Visita, Gall.
Ne fiant Vistæ in
monasteriis. Item, præcipimus et mandamus omnibus judicibus et advocatis litteratis, ne
conveniant vel intersint alicui Vistæ, quæ fit vel fiat in monasteriis vel grangiis
religiosorum. Vide Visores 2.Similiter de molendinis (habebit) unum molendinum, de Vistis unam
Vistam, similiter ex liberis et scamnis de sacerio unum paronarium. Quæ quidem
mendo non carent.Item
quadam vice portavit.... unum panem et unam Vistam vini ad domum Raymundi
sartoris. Et pag. 161 : In domo prædictæ Aymengardis in Rapistangno vidit
duos hæreticos, unum qui vocabatur Petrus, cui misit unam Vistam de Vino. Ubi
legendum censeo Justa, ut videre est in hac voce ; tametsi
Le cors fist mettre en une biere,
Molt richement à grant honor,
Si con firent si ancessor,
Le feu ont a lui ardoir,
Et si poez de li savoir
Qe la poudre fu bien gardée,
Bien fu cherie et honorée.
En une Viste de fin or,
Qe avoit Prians en son tresor,
Precieuse d'estrange guise,
L'ont dedenz scelée et mise.
Vide Urna 2.De Vistis, unam Vistam ; similiter ex tiberis
et scamnis de Saacerio, unum pozonarium. Hinc corrigendæ Literæ ann. 1397. inter
Probat. tom. 3. Hist. Burg. pag. 187. col. 2 : Une Niste d'or toute plaine à vingt
un caras, pezant onze mars et demi. Ubi leg. Viste.
Ut omnes et singuli panni,... per quem facti
fuerint evidentius cognoscantur,..... videlicet in Carcassona et ejus suburbiis et toto
Carcassesio, in primo capite cujuslibet panni fiet una radicula seu Vista de cotonno
albissimo latitudinis ad minus trium digitorum communium.